PL 40, col. 606
De cura pro mortuis gerenda (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: On Care to Be Had for the Dead 18 · On Care to Be Had for the Dead 19
judicat cui cuncta subjecta sunt. Nisi enim essent Angeli
qui possent interesse et vivorum et mortuorum
locis, non dixisset Dominus Jesus: Contigit autem mori
inopem illum, et auferri ab Angelis in sinum Abrahae [(Luc. XVI, 22-29)]
.
Nunc ergo hic, nunc ibi esse potuerunt,
qui hinc illuc quem Deus voluit abstulerunt.
Possunt etiam spiritus mortuorum aliqua quae hic
aguntur quae necessarium est eos nosse, et quos necessarium
est ea nosse, non solum praeterita vel
praesentia, verum etiam futura Spiritu Dei revelante
cognoscere: sicut non omnes homines, sed Prophetae
dum hic viverent cognoscebant, nec ipsi omnia, sed
quae illis esse revelanda Dei providentia judicabat.
Mitti quoque ad vivos aliquos ex mortuis, sicut e contrario
Paulus ex vivis in paradisum raptus est, divina
Scriptura testatur [(II Cor. XII, 2)] . Nam Samuel propheta
defunctus vivo Saüli etiam regi futura praedixit [(I Reg. XXVIII, 7 19)] :
quamvis nonnulli non ipsum
fuisse qui potuisset magicis artibus evocari, sed aliquem
spiritum tam malis operibus congruentem illius
existiment similitudinem figurasse: cum liber Ecclesiasticus,
quem Jesus filius Sirach scripsisse traditur,
et propter eloquii nonnullam similitudinem Salomonis
pronuntiatur, contineat in laude patrum,
quod Samuel etiam mortuus prophetaverit [(Eccli.
XLVI, 23)] . Sed si huic libro ex Hebraeorum (quia in
eorum non est) canone contradicitur; quid de Moyse
dicturi sumus, qui certe et in Deuteronomio mortuus [(Deut. XXXIV, 5)] ,
et in Evangelio cum Elia, qui mortuus
non est, legitur apparuisse viventibus [(Matth.
XVII, 3)] ?
CAPUT XVI.
19.
Martyres adesse nonnullis adjuvandis.
Quomodo martyres adsint periclitantibus, negat
se posse definire. Hinc et illa solvitur quaestio, quomodo
martyres ipsis beneficiis quae dantur orantibus,
indicant se interesse rebus humanis, si nesciunt mortui
quid agant vivi. Non enim solis beneficiorum effectibus,
verum etiam ipsis hominum aspectibus confessorem
apparuisse Felicem, cujus inquilinatum pie
diligis, cum a Barbaris Nola oppugnaretur, audivimus,
non incertis rumoribus, sed testibus certis. Verum
ista divinitus exhibentur, longe aliter quam sese
habet usitatus ordo singulis creaturarum generibus
attributus. Non enim quia in vinum aqua, cum voluit
Dominus, repente conversa est [(Joan. II, 9)] , ideo non
debemus, quid aqua valeat in elementorum ordine
proprio, ab istius divini operis raritate vel potius singularitate
discernere: nec quoniam Lazarus resurrexit [(Id. XI, 44)] ,
ideo mortuus omnis quando vult
surgit, aut eo modo exanimis a vivente, quomodo a
vigilante dormiens excitatur. Alii sunt humanarum limites
rerum, alia divinarum signa virtutum; alia sunt