PL 40, col. 607

De cura pro mortuis gerenda (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: On Care to Be Had for the Dead 20 · On Care to Be Had for the Dead 19 · On Care to Be Had for the Dead 21

quae naturaliter, alia quae mirabiliter fiunt: quamvis
et naturae Deus adsit ut sit, et miraculis natura non
desit. Non igitur ideo putandum est vivorum rebus
quoslibet interesse posse defunctos, quoniam quibusdam
sanandis vel adjuvandis martyres adsunt: sed
ideo potius intelligendum est quod per divinam potentiam
martyres vivorum rebus intersunt, quoniam
defuncti per naturam propriam vivorum rebus interesse
non possunt.
20.
Quanquam ista quaestio vires intelligentiae meae
vincit, quemadmodum opitulentur martyres iis quos
per eos certum est adjuvari; utrum ipsi per se ipsos
adsint uno tempore tam diversis locis, et tanta inter
se longinquitate discretis, sive ubi sunt eorum memoriae,
sive praeter suas memorias ubicumque adesse
sentiuntur: an ipsis in loco suis meritis congruo ab
omni mortalium conversatione remotis, et tamen generaliter
orantibus pro indigentiis supplicantum (sicut
nos oramus pro mortuis, quibus utique non praesentamur,
nec ubi sint vel quid agant scimus), Deus
omnipotens qui est ubique praesens, nec concretus
nobis, nec remotus a nobis, exaudiens martyrum
preces, per angelica ministeria usquequaque diffusa
praebeat hominibus ista solatia, quibus in hujus vitae
miseria judicat esse praebenda; et suorum merita
martyrum ubi vult, quando vult, quomodo vult, maximeque
per eorum memorias, quoniam hoc novit
expedire nobis ad aedificandam fidem Christi, pro cujus
illi confessione sunt passi, mirabili atque ineffabili
potestate ac bonitate commendet. Res haec altior
est quam ut a me possit attingi, et abstrusior quam
ut a me valeat perscrutari: et ideo quid horum duorum
sit, an vero fortassis utrumque sit, ut aliquando
ista fiant per ipsam praesentiam martyrum, aliquando
per Angelos suscipientes personam martyrum, definire
non audeo; mallem a scientibus ista perquirere.
Neque enim nemo est qui haec sciat, non qui sibi scire
videatur et nesciat: dona enim Dei sunt, his alia, et illis
alia largientis, secundum Apostolum, qui dicit unicuique
dari manifestationem Spiritus ad utilitatem: Alii
quidem, inquit, datur per Spiritum sermo sapientiae;
alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum; alteri
autem fides in eodem Spiritu; alteri donatio curationum
in uno Spiritu; alii operationes virtutum; alii prophetia;
alii dijudicatio spirituum; alii genera linguarum;
alii interpretatio sermonum. Omnia autem haec operatur
unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique
prout vult [(I Cor. XII, 7-11)]
. Horum omnium spiritualium
donorum, quae commemoravit Apostolus, cuicumque
data est dijudicatio spirituum, ipse scit ista
sicut scienda sunt.
CAPUT XVII.
21.
De Joanne monacho. Talem
fuisse credendum est illum Joannem monachum,
quem de belli civilis eventu major Theodosius consuluit
imperator: habebat quippe etiam prophetiam.
Neque enim singulos singula munerum istorum, sed
etiam plura unum habere posse non ambigo. Joannes
ergo iste, quadam muliere religiosissima impatienter
eum videre cupiente, atque ut hoc impetraret per maritum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.