PL 40, col. 613

De patientia (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: On Patience 4 · On Patience 5 · On Patience 6

laudibus: Quoniam laudatur, sicut scriptum est, peccator in desideriis animae suae
[(Psal. IX, 3)]
. Vis
enim desideriorum facit tolerantiam laborum et dolorum:
et nemo nisi pro eo quod delectat, sponte suscipit
ferre quod cruciat. Sed istae, ut dixi, cupiditates,
propter quas explendas qui eis flagrant, multa
dura et acerba patientissime sustinent, licitae existimantur
legibusque concessae.
CAPUT V.
4.
Immanis tolerantia Catilinae ac latronum.
Quid quod etiam pro apertis sceleribus, non ut ea
puniant, sed ut perpetrent, multa homines gravissima
perferunt? Nonne de quodam nobilissimo patriae parricida
saecularium litterarum loquuntur auctores, quod
famem, sitim, frigus ferre poterat, ejusque erat corpus
patiens inediae, algoris, vigiliae, supra quam cuiquam
credibile est [(Sallust., Catil. cap. 5)] ? Quid de latronibus
dicam, quorum omnes cum insidiantur viatoribus,
noctes perpetiuntur insomnes, atque ut transeuntes
excipiant innocentes, sub qualibet coeli asperitate
nocentem animum corpusque defigunt? Quidam vero
eorum invicem torquere perhibentur, ita ut exercitatio
contra poenas nihil distet a poenis. Non enim tantum
fortassis excruciantur a judice ut a dolentibus
veritas inquiratur, quantum a suis sociis ut a patientibus
non prodatur. Et tamen in his omnibus miranda
est potius quam laudanda patientia: imo nec
miranda nec laudanda, quae nulla est; sed miranda
duritia, neganda patientia: nihil autem illic jure laudandum,
nihil utiliter imitandum; tantoque rectius
majore supplicio dignum judicaveris animum, quanto
magis vitiis subdit instrumenta virtutum. Patientia
comes est sapientiae, non famula concupiscentiae:
patientia amica est bonae conscientiae, non inimica
innocentiae.
CAPUT VI.
5.
Patientiam veram a falsa distinguit
causa patiendi. Cum ergo videris quemquam patienter
aliquid pati, noli continuo laudare patientiam,
quam non ostendit nisi causa patiendi. Quando illa
bona est, tunc ista vera est: quando illa non polluitur
cupiditate, tunc a falsitate ista distinguitur. Cum
vero illa tenetur in crimine, tunc hujus multum erratur
in nomine. Non enim sicut omnes qui sciunt
sunt participes scientiae, ita omnes qui patiuntur
sunt participes patientiae: sed qui passione recte
utuntur, hi patientiae veritate laudantur, hi patientiae
munere coronantur.
CAPUT VII.
6.
Pro aeterna salute quanta sufferre
debent pii, si tanta pro temporali vita patiuntur mali.
Non animae tantum, sed ipsi quoque corpori consulitur
ferendo mortem et dolores. Verumtamen cum pro libidinibus,
vel etiam sceleribus, cum denique pro ista
temporali vita ac salute multa homines horrenda mirabiliter
sufferunt; satis nos admonent quanta sufferenda
sint pro vita bona, ut etiam postea possit esse
aeterna, et sine ullo temporis termino, sine utilitatis
ullius detrimento vera felicitate secura. Dominus ait,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.