PL 40, col. 614

De patientia (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: On Patience 7 · On Patience 8 · On Patience 6

In vestra patientia possidebitis animas vestras
[(Luc.
XXI, 19)]
: non ait, villas vestras, laudes vestras,
luxurias vestras; sed, animas vestras. Si ergo tanta
suffert anima ut possideat unde pereat, quanta debet
sufferre ne pereat? Deinde, ut illud dicam quod culpabile
non est, si tanta suffert pro salute carnis suae
inter manus secantium sive urentium medicorum,
quanta debet sufferre pro salute sua inter furores
quorumlibet inimicorum? Cum medici, ne corpus
moriatur, per poenas corpori consulant; inimici autem
poenas et mortem corpori comminando, ut
anima et corpus in gehenna occidatur impellant.
7.
Quanquam et ipsi corpori tunc providentius consulatur,
si temporalis salus ejus pro justitia contemnatur,
et poena vel mors ejus patientissime pro justitia
sufferatur. De corporis quippe redemptione quae in
fine futura est, loquitur Apostolus, ubi ait: Et ipsi
in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem filiorum exspectantes
redemptionem corporis nostri. Deinde subjunxit: Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae
videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid et
sperat?
Si autem quod non videmus speramus, per
patientiam exspectamus [(Rom. VIII, 23-25)]
.
CAPUT VIII.
Patientiae usus in animo et in corpore. Cum ergo torquent aliqua mala, sed non extorquent
opera mala, non solum anima per patientiam
possidetur; verum etiam cum per patientiam corpus
ipsum ad tempus affligitur vel amittitur, in aeternam
stabilitatem salutemque resumitur, et ei per
dolorem et mortem inviolabilis sanitas et felix immortalitas
comparatur. Unde Dominus Jesus ad patientiam
exhortans martyres suos, etiam ipsius corporis
integritatem futuram sine cujusquam, non
dicam membri, sed capilli amissione, promisit. Amen
dico vobis, inquit, capillus capitis vestri non peribit [(Luc. XXI, 18)]
.
Ut quoniam nemo unquam, sicut Apostolus
dicit, carnem suam odio habuit [(Ephes. V, 29)]
,
magis homo fidelis per patientiam quam per impatientiam
pro statu suae carnis invigilet, et futurae
incorruptionis inaestimabili lucro quantalibet ejus praesentia
damna compenset.
8.
Quamvis autem patientia virtus sit animi, partim
tamen ea utitur animus in se ipso, partim vero
in corpore suo. In se ipso utitur patientia, quando
illaeso et intacto corpore aliquid quod non expediat
vel non deceat, facere aut dicere quibuslibet adversitatibus
aut foeditatibus rerum seu verborum stimulis
incitatur, et patienter mala omnia tolerat, ne
ipse mali aliquid opere vel ore committat.
CAPUT IX.
Patientia animi. Per hanc patientiam
sustinemus, etiam dum corpore sani sumus,
quod inter hujus saeculi scandala beatitudo nostra
differtur: unde dictum est quod paulo ante commemoravi, Si quod non videmus speramus, per patientiam
exspectamus.
Hac patientia sanctus David conviciantis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.