PL 40, col. 615
De patientia (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: On Patience 9
opprobria toleravit, et cum facile posset
ulcisci, non solum non fecit, verum et alium pro
se dolentem commotumque compescuit [(II Reg. XVI,
5-12)] ; et potestatem regiam magis adhibuit prohibendo,
quam exercendo vindictam. Neque tunc
ejus corpus aliquo morbo affligebatur aut vulnere,
sed humilitatis tempus agnoscebatur, ac ferebatur
voluntas Dei, propter quam patientissimo animo
amaritudo contumeliae bibebatur. Hanc patientiam
Dominus docuit, quando commotis zizaniorum permixtione
servis, et volentibus ea colligere, dixit
respondisse patremfamilias, Sinite utraque crescere
usque ad messem [(Matth. XIII, 30)]
. Oportet enim patienter
ferri, quod festinanter non oportet auferri.
Hujus et ipse patientiae praebuit et demonstravit
exemplum, quando ante passionem corporis sui,
discipulum Judam priusquam ostenderet traditorem,
pertulit furem [(Joan. XII, 6, et XIII, 29)] ; et ante
experimentum vinculorum et crucis et mortis, labiis
ejus dolosis non negavit osculum pacis [(Matth. XXVI,
29)] . Haec omnia, et si qua alia sunt quae commemorare
longum est, ad eum patientiae modum pertinent,
quo animus non sua peccata, sed quaecumque extrinsecus
mala patienter sustinet in se ipso, suo prorsus
corpore illaeso.
CAPUT X.
Patientia in externis incommodis.
Utraque patientia in Martyribus. Patientiae majus certamen
diabolo saeviente. Alius est autem patientiae modus,
quo idem ipse animus quaecumque molesta et
gravia in sui corporis passionibus perfert; non sicut
stulti vel maligni homines, propter adipiscenda vana
vel scelera perpetranda; sed sicut a Domino definitum
est, propter justitiam [(Matth. V, 10)]
. Utroque modo
sancti martyres certaverunt. Nam et impiorum opprobriis
saturati sunt, ubi animus corpore intacto quasdam
veluti plagas suas integer sustinet; et in corporibus
vincti sunt, inclusi sunt, fame ac siti affecti
sunt, torti sunt, secti sunt, dilaniati sunt, incensi
sunt, trucidati sunt: et pietate immobili subdiderunt
Deo mentem, cum paterentur in carne quidquid
exquirenti crudelitati venit in mentem.
9.
Majus sane patientiae certamen est, quando non
visibilis inimicus persequendo atque saeviendo urget
in nefas, qui palam et aperte a non consentiente vincatur;
sed ipse diabolus, qui etiam per filios infidelitatis,
tanquam per sua vasa, filios lucis insequitur,
per se ipsum occultus impugnat, saeviendo instans ut
contra Deum fiat aliquid vel dicatur.
CAPUT XI.
Patientia sancti Job. Talem illum
Job sanctus expertus est, utraque tentatione vexatus,
sed in utraque stabili patientiae robore et armis pietatis
invictus. Nam prius illaeso corpore cuncta quae
habebat amisit, ut animus ante suae carnis cruciatum,