PL 40, col. 623
De patientia (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: On Patience 22 · On Patience 21 · On Patience 23
alterius spiritus instinctu se ipsa seducere, et defectu
a superioribus in inferiora lapsando, quanto
jucundius aestimaverit, quod adipisci appetit, vel
amittere metuit, vel adeptum gaudet, vel amissum
dolet, tanto tolerabilius pro eo ferre quod sibi minus
est ad patiendum, quam illud ad fruendum. Quidquid
enim illud est, ex creatura est, cujus nota voluptas
est. Quodam modo enim familiari contactu atque
connexu ad experiendam ejus suavitatem adjacet
amanti creaturae amata creatura.
CAPUT XXV.
22.
Bona voluntas non nisi ex
Deo. Voluptas autem Creatoris, de qua scriptum est, Et torrente voluptatis tuae potabis eos
[(Psal. XXXV, 9)]
,
longe alterius generis est: neque enim, sicut nos,
creatura est. Nisi ergo amor ejus detur inde nobis,
non est unde esse possit in nobis. Ac per hoc voluntas
bona, qua diligitur Deus, in homine non potest
esse, nisi in quo Deus operatur et velle [(Philipp. II,
13)] . Haec igitur voluntas bona, id est, voluntas Deo
fideliter subdita, voluntas sanctitate superni ardoris
accensa, voluntas quae diligit Deum et proximum propter
Deum; sive amore, de quo respondet apostolus
Petrus, Domine, tu scis quia amo te [(Joan. XXI, 15)]
;
sive timore, de quo dicit apostolus Paulus, in timore
et tremore vestram ipsorum salutem operamini [(Philipp.
II, 12)]
; sive gaudio, de quo dicit, Spe gaudentes,
in tribulatione patientes [(Rom. XII, 12)]
; sive tristitia,
qualem se dicit magnam habuisse pro fratribus suis [(Id. IX, 2)] :
quaecumque amara et aspera sufferat,
charitas Dei est, quae omnia tolerat [(I Cor. XIII, 7)] ,
quae non diffunditur in cordibus nostris, nisi per Spiritum
sanctum qui datus est nobis [(Rom. V, 5)] .
CAPUT XXVI.
Piorum patientia Dei donum.
Schismaticorum patientia pro Christo an laudanda. Unde nequaquam dubitante pietate, sicut charitas
sancte amantium, ita patientia pie tolerantium Dei
donum est. Neque enim divina Scriptura fallit aut
fallitur, quae non solum in veteribus Libris habet hujus
rei testimonia, cum Deo dicitur, Patientia mea tu
es [(Psal. LXX 5)]
; et, Ab ipso est patientia mea [(Psal. LXI, 6)]
;
et ubi alius propheta dicit, accipere
nos Spiritum fortitudinis: verum etiam in apostolicis
Litteris legitur, Quia vobis donatum est pro Christo,
non solum ut credatis in eum, sed ut etiam patiamini
propter eum [(Philipp. I, 29)]
. Non ergo quasi de proprio
faciat animum elatum quod sibi audit esse donatum.
23.
Si quis autem non habens charitatem, quae
pertinet ad unitatem spiritus et vinculum pacis, quo
catholica Ecclesia congregata connectitur, in aliquo
schismate constitutus, ne Christum neget, patitur
tribulationes, angustias, famem, nuditatem, persecutionem,
pericula, carceres, vincula, tormenta, gladium,
vel flammas, vel bestias, vel ipsam crucem
timore gehennarum, et ignis aeterni; nullo modo ista
culpanda sunt, imo vero et haec laudanda patientia
est. Non enim dicere poterimus, melius ei fuisse ut
Christum negando nihil eorum pateretur, quae passus