PL 40, col. 624
De patientia (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: On Patience 24 · On Patience 25 · On Patience 23
est confitendo; sed existimandum est fortasse tolerabilius
ei futurum judicium, quam si Christum negando
cuncta illa vitaret: ut illud quod ait Apostolus, Si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem
autem non habeam, nihil mihi prodest
[(I Cor. XIII, 3)]
;
nihil prodesse intelligatur ad regnum coelorum obtinendum,
non ad extremi judicii tolerabilius supplicium
subeundum.
CAPUT XXVII.
24.
An haec eorum patientia sit
Dei donum. Sed merito quaeri potest utrum et ista patientia
donum Dei sit, an viribus tribuenda sit voluntatis
humanae, qua quisque ab Ecclesia separatus, non
pro errore qui eum separavit, sed pro veritate sacramenti
seu verbi quae apud eum remansit, timore
poenarum aeternarum poenas patitur temporales. Cavendum
est enim ne forte, si Dei donum istam patientiam
dixerimus, hi quibus inest, etiam ad regnum Dei
pertinere credantur: si autem illam donum Dei esse
negaverimus, cogamur fateri, sine adjutorio et munere
Dei in voluntate hominis esse posse aliquid boni.
Neque enim hoc non est bonum, ut credat homo
aeterno supplicio se esse puniendum, si negaverit
Christum, et pro ista fide qualecumque supplicium
perferat et contemnat humanum.
25.
Proinde sicut negandum non est hoc esse donum
Dei, ita intelligendum est alia esse Dei dona filiorum
illius Jerusalem, quae sursum libera est mater nostra.
CAPUT XXVIII.
Dona filiorum haeredum et dona
filiorum exhaeredatorum diversa. (Haec sunt enim
quodam modo haereditaria, in quibus sumus haeredes
Dei, cohaeredes autem Christi ); alia vero quae possunt
accipere etiam filii concubinarum, quibus Judaei carnales
et schismatici vel haeretici comparantur. Quamvis
enim scriptum sit, Ejice ancillam et filium ejus;
neque enim haeres erit filius ancillae cum filio meo
Isaac [(Gal. IV, 26, 30, et Gen. XXI, 10)]
: et Abrahae
dixerit Deus, In Isaac vocabitur tibi semen [(Gen. XXI,
12, et Rom. IX, 7 et 8)]
: quod sic est Apostolus
interpretatus, ut diceret, Id est, non qui filii carnis,
hi filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semine
ut intelligeremus semen Abrahae secundum
Isaac propter Christum ad Dei filios pertinere, qui
sunt corpus Christi et membra, id est, Ecclesia Dei
una, vera, germana, catholica, tenens piam fidem;
non eam quae per elationem vel timorem, sed eam quae
per dilectionem operatur [(Galat. V, 6)] : tamen etiam
filios concubinarum quando a filio suo Isaac dimisit
Abraham, nonnulla eis largitus est munera, ne relinquerentur
omni modo inanes, non ut tenerentur haeredes.
Sic enim legimus: Dedit autem Abraham omnem
censum suum Isaac filio suo; et filiis concubinarum
suarum dedit Abraham munera, et dimisit eos ab Isaac
filio suo [(Gen. XXV, 5, 6)]
. Si ergo filii sumus liberae
Jerusalem, alia dona exhaeredatorum, alia intelligamus
haeredum. Hi enim haeredes sunt, quibus dicitur: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem;