PL 40, col. 678
De disciplina Christiana (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne · De cantico novo (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
nihil habemus seminare, et in messe habemus
esurire. Ergo veniat semen ad terram bonam.
Scio quia qui audit et bene audit, deficit, et proficit:
deficit iniquitati, proficit veritati: deficit saeculo,
proficit Deo.
CAPUT XIV.
15.
Quis sit verus magister. Quis
est enim magister qui docet? Non qualiscumque homo,
sed Apostolus. Plane apostolus, et tamen non
apostolus. An vultis, inquit, experimentum ejus accipere,
qui in me loquitur Christus [(II Cor. XIII, 3)]
?
Christus est qui docet; cathedram in coelo habet, ut
paulo ante dixi. Schola ipsius in terra est, et schola
ipsius corpus ipsius est. Caput docet membra sua,
lingua loquitur pedibus suis. Christus est qui docet:
audiamus, timeamus, faciamus. Et ne contemnas et
ipsum Christum, qui propter te in carne natus est,
pannis mortalitatis circumdatus; propter te esurivit
et sitivit, propter te lassatus ad puteum sedit; propter
te fatigatus in navi dormivit, propter te contumelias
indignas audivit; propter te a facie sua sputa
hominum non abegit; propter te alapas in faciem
accepit; propter te in ligno pependit; propter te animam
effudit; propter te in sepulcro positus est. Haec
omnia forte contemnis in Christo? Vis nosse quis sit?
Recole Evangelium quod audisti: Ego et Pater unum
sumus [(Joan. X, 30)]
.
16.
Conversi ad Dominum, ipsum deprecemur pro
nobis, et pro omni plebe sua astante nobiscum in
atriis domus suae: quam custodire protegereque dignetur;
per Jesum Christum Filium suum, Dominum
nostrum, qui cum eo vivit et regnat in saecula saeculorum.
Amen.
super domum Juda testamentum novum [(Jerem.
XXXI, 31)]
. David quoque propheta, Deus, canticum
novum cantabo tibi [(Psal. CXLIII, 9)]
: et iterum, Cantate
Domino canticum novum [(Psal. XCV, 1)]
. Apostolus
etiam Paulus, Exspoliantes, inquit, vos veterem hominem,
induite novum [(Coloss. III, 9, 10)]
: et alibi, Vetera
transierunt, ecce facta sunt nova [(II Cor. V, 17)]
.
Quae vetera transierunt? quae facta sunt nova? Si adsit
spiritualis auditor, non solum intelligit, verum etiam