PL 40, col. 679

De cantico novo (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

videt quae facta sunt nova. Si autem carnalis adsit, qui
totum per oculos carnis, nihil per aciem mentis intelligit,
irridens respondet: Rogo te, dic quae facta
sunt nova? Numquid aliud coelum respicio quam antea,
aut sidera in novum splendorem micantia? Nonne
iisdem cursibus sol peragit diem, eisdemque curriculis
luna peragit noctem? Numquid mare terminos
suos finesque transgressum est, aut terrae facies immutata
alia insolita germina procreavit? Nonne sicut
ex initio horis duodecim peragitur dies, eisdemque
crementis aestatis tempus, quibus detrimentis hiems
peragitur? Progenies quoque ipsa mortalium aliis decedentibus,
aliis succedentibus terminatos finiunt
dies. Cum ergo omnia, sicut ex initio constituta sunt,
ita concurrunt, suos motus finesque servantia; quid
est quod nobis praedicatur, Vetera transierunt, ecce
facta sunt nova? Responde, o Paule, talia de nobis
requirenti; et quia minus valeo ad respondendum, te
obsecro, responde pro me. Ecce audi Apostolum:
Quid quaeris, carnalis auditor, per oculos carnis respicere?
Erige mentis aciem, ut quod dicitur possis
intelligere, Vetera transierunt, ecce facta sunt nova.
Quae vetera transierunt? quae facta sunt nova? Primus homo,
inquit, de terra, terrenus; secundus homo
de coelo, coelestis [(I Cor. XV, 47)]
. Transiit Adam, homo
vetus factus ex limo: venit Christus, Deus homo missus
e coelo. Transiit vetustas mentium, accessit novitas
credentium: transiit vita carnalis, successit spiritualis.
An parva est novitas haec, ita demonstrata
per hominem Deum, ut moriendo susciperet vetustatem
tuam, resurgendo ostenderet novitatem tuam,
ascendendo firmaret claritatem tuam? Vetera transierunt:
quae vetera transierunt? Quod eratis filii
Adam, filii carnales. Nova accesserunt: quae nova?
Quod efficimini filii Dei, filii spirituales. Vetera transierunt;
terra eratis: ecce facta sunt nova; coeli jam
pene effecti estis. Coeli enim enarrant gloriam Dei [(Psal. XVIII, 1)]
.
Non vobis impossibile videatur, quod
cum sitis terrestres, efficiamini coelestes. De terra
non facit coelum, qui de nihilo fecit terram et coelum?
Vetera transierunt; lapides colebatis: nova accesserunt;
Deum verum adoratis. Vetera transierunt;
transiit mortalitas: nova accesserunt; promissa est
immortalitas. Vetera transierunt; perierat omnis caro
per mulierem simul cum viro peccante: nova
accesserunt; reparata est caro, sine viro virgine pariente.
Vetera transierunt; transiit regio vetustatis:
nova accesserunt; succedit Jerusalem civitas coelestis
novitatis. Ad hanc civitatem novam pervenire cupitis,
qui nomina vestra conscribenda dedistis.
CAPUT II.
2.
Festinemus ad patriam. Navigii instructio.
Eia, fratres mei, ardenter desideremus propriam
patriam; peregrinationem istam, quae nos ab
ea adhuc detinet, toleremus, non amemus: festinemus
tamen. Non est quare hic stare; nec invenis in
saeculo, quod jam possis amare. Ipse enim amor parentum,
conjugum, filiorum, facultatum, aut magnum
quibusdam incusserunt laborem, aut magnum pariunt
timorem: non est quare hic stare. Melius enim festinando

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.