PL 40, col. 680

De cantico novo (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

appetimus sempiterna, quam hic remanendo
saeculi nos apprehendat ruina. Praeparemus sitarciam,
apprehendamus et ascendamus navem fidem simul
et crucem, nec desit anchora spes nostrae salutis,
extendamus funes diversas virtutes, vela charitatis
colligamus, invocemus ventum prosperum verbum
Dei; exhauriamus sentinam a peccatis, per eleemosynas
mundetur conscientia. Non impediatur hujus nostri
cursus navigii, operetur manibus ut possumus.
Manibus suis sentinam exhauriebat qui dicebat: Manibus
meis coram eo nocte, et non sum deceptus [(Psal.
LXXVI, 3)]
. Non negligamus nostra peccata: minuta
sunt, sed multa sunt. Fluctus unus validus irruens obruit
navem, minaturque naufragium: humor autem
per rimas influens et in sentinam veniens, nisi subinde
siccetur, hoc idem facit. Ergo exhauriatur sentina,
non negligatur misericordia; quia eleemosyna a
morte linerat, et ipsa purgat peccata [(Tob. IV, 11)] .
Adsit nostra tutela Christi gratia, celeuma nostrum
dulce cantemus Alleluia; ut laeti ac securi ingrediamur
sempiternam ac felicissimam patriam. Non metuat
anima mare hoc magnum, saeculum scilicet, cujus
fluctus ac turbines sentimus inimicas saeculi potestates.
In Deo sperantes multi jam sancti hos fluctus
spreverunt, multi calcaverunt, multi super ejus aquas
ambulantes securi ad patriam pervenerunt. Sed exsurgit
ventus validus et magna tempestas, sua cujusque cupiditas.
Titubat fides in mari, clamet in te Petrus, Domine,
pereo: dabit manum mergenti, nec sinit perire ille qui
propter nos super aquas dignatus est ambulare [(Matth.
XIV, 25-32)] . Vide apostolum Paulum, hoc navigium
non solum demonstrantem, verum etiam ascendentem,
et quam plurimos invitantem. Quando dicebat, Habentes victum et tegumentum, his contenti simus [(I Tim. VI, 8)]
;
quid aliud quam competentem sitarciam
imponendam esse monstrabat? Quando dicebat, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri
Jesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est, et
ego mundo
[(Galat. VI, 14)]
; navem ascendebat. Quando
dicebat, Induite vos sicut electi Dei, benignitate, humilitate,
longanimitate, mansuetudine [(Coloss. III, 12)]
;
quid aliud quam funes extendebat? Quando dicebat, Manet fides, spes, charitas; major horum charitas [(I Cor. XIII, 13)]
;
vela colligebat. Quando dicebat, Verbum Dei habitet in vobis abundanter
(Coloss III, 16);
ventum prosperum invocabat. Quando dicebat, Infatigabiles
itaque, dum tempus habemus, operemur bonum
ad omnes [(Galat. VI, 10)]
; et, Operantes propriis manibus
vestris [(I Thess. IV, 11)]
: quid aliud quam sentinam
exhauriri praecipiebat? Quando dicebat, Gratia
salvi facti estis [(Ephes. II, 8)]
; tutelam exorabat. Quando
dicebat, Iu psalmis et hymnis cantantes in cordibus
vestris Domino [(Id. V, 19)]
; celeuma sanctum docebat.
Quando dicebat, Spe salvi facti sumus [(Rom. VIII, 24)]
;
anchoram in cordibus credentium figebat. Quando dicebat,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.