PL 40, col. 681

De cantico novo (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

Jerusalem qua sursum est, libera est, quae est
mater nostra
[(Galat. IV, 26)]
; ipsam patriam demonstrabat.
Quando dicebat, Ubi est, mors, contentio tua?
Gratias Deo, qui dedit nobis victoriam per Dominum
nostrum Jesum Christum [(I Cor. XV, 55, 57)]
; non adhuc
in mari periclitabatur, sed jam in propria patria laetabatur.
O optime gubernator, o pulcherrime magister
et doctor, docuisti, fecisti; et ideo celeriter pervenisti,
quia quae docuisti, prior ipse fecisti.
CAPUT III.
3.
De via terrestri ad patriam, et de
jumento opportuno. Si quis forte, ut assolet, refugit
navigium, et insolitos fluctus maris horrescit, desideratque
iter conficere, quo, etsi tardius, ad patriam
valeat pervenire; demonstrabo viam, imo ipsa se
demonstrat via. Ecce in Evangelio clamat Salvator, Ego sum via
[(Joan. XIV, 6)]
. Habes viam, ambula,
sollicitus tamen doma jumentum tuum, carnem tuam;
ipsi enim insidet anima tua. Quomodo si in hac via
mortali jumento insideres, quod te gestiendo vellet
praecipitare; nonne ut securus iter ageres, cibaria
ferocienti subtraheres, et fame domares quod freno
non posses? Caro nostra jumentum nostrum est:
iter agimus in Jerusalem; plerumque nos rapit caro,
et de via conatur excludere. Tale ergo jumentum cohibeamus
jejuniis. Vide illum gubernatorem eumdemque
viatorem apostolum Paulum, vide illum jumentum
suum domantem. In fame, inquit, et siti, in jejuniis saepius [(II Cor. XI, 27)]
,
castigo corpus meum, et in servitutem redigo [(I Cor. IX, 27)]
.
Ita ergo et tu, qui ambulare desideras,
doma carnem tuam, et ambula. Ambulas enim, si amas.
Non enim ad Deum passibus, sed affectibus currimus.
CAPUT IV.
4.
De ambulantium multiplici genere.
Via ergo ista nostra ambulantes quaerit. Tria sunt
hominum genera quae odit: remanentem, retro redeuntem,
aberrantem. Ab his tribus generibus malis
Domino adjuvante vindicetur et defendatur gressus
noster. Jam vero cum ambulantes sumus, alius tardius
ambulat, alius celerius ambulat, tamen ambulant.
Excitandi sunt ergo remanentes, retro redeuntes
revocandi, errantes in viam ducendi, tardi exhortandi,
celeres imitandi. Qui non proficit, remansit in
via: qui forte a meliore proposito declinat ad id quod
deterius reliquerat, reversus est retro: qui fidem
deserit, a via erravit. Cum tardis sit nobis et cum celerioribus
ratio, cum ambulantibus tamen. Quis est
qui non proficit? Qui se putaverit esse sapientem;
qui dixerit, Sufficit mihi quod sum; qui non attenderit
eum qui dicit, Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt
extentus, secundum intentionem sequor ad palmam vocationis
Dei in Christo Jesu [(Philipp. III, 13, 14)]
.
Currentem se dixit, sequentem se dixit; non remansit,
non retro respexit: absit ut erraverit, quia viam
ipse docebat, qui et tenebat et ostendebat. Celeritatem
autem ejus ut imitaremur, ait: Imitatores mei
estote, sicut et ego Christi [(I Cor. XI, 1)]
. Arbitramur
ergo nos, dilectissimi, in via vobiscum ambulare: si
tardi sumus, praevenite nos; non invidemus, quaerimus
quos sequamur. Si autem nos putatis celeriter

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.