PL 40, col. 683
De cantico novo (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
cruce? Si spiritus fuit, quomodo latus ejus perforatum
est lancea? quomodo susceptus est a Joseph sepeliendus,
quomodo sepulcro est conditus? Omnia
ista spiritus pati non potest. Sicut de eo antea per
Prophetas praedictum est, ita et factum. Erras tu
nimis, falsitas; in omnibus te superat veritas. Ergone,
haeretice, ut doces, Veritas mentita est, et tu verum
praedicas? Et ubi hoc praedicas? In absconso,
in occulto. Si veritate fulcitur praedicatio tua, publica
sit doctrina tua. Demonstra mihi Ecclesiam tuam.
Sed novimus quid agatis decepti et deceptores. Apostolus
Paulus vos prodidit dicens: Quae enim occulte
fiunt ab eis, turpe est etiam dicere [(Ephes. V, 12)]
. Nobis
turpe est dicere, sed vos non quiescitis agere.
Manifesta est ignominia vestra, nudata est turpitudo
vestra; ex confessione simul et scriptura vestra,
omnibus palam facta est turpis doctrina vestra: utinam
aliquando corrigantur corda vestra!
CAPUT VII.
7.
Error Arianorum. Alii haeretici
Ariani ipsam viam Christum, per quam
itur ad Patrem, secundum divinitatem nolunt esse
aequalem Patri. Et cum ipse dicat, Ego et Pater
unum sumus [(Joan. X, 30)]
; illi dicunt, Si missus est
Christus, minor est: major est utique qui mittit, illo
qui mittitur. Haec argumentatio est humana, non
auctoritas divina. Alia est operatio Trinitatis, quam
tu, haeretice, non assequeris, qui carnaliter sapis.
Mundum enim cor non habes, nec ad Deum. Christus
enim in quantum hominem suscepit, missus dicitur:
in quantum Deus est, aequalis est Patri. Nam quo eum
Pater mitteret, ubi ipse cum Filio non esset? Aut
quo Filius venisset, ubi non simul cum Patre esset
ille qui dicit, Ego in Patre, et Pater in me est; et, Philippe, qui vidit me, vidit et Patrem
[(Id. XIV, 10,
9)]
: et qui per prophetam dicit, Coelum et terram ego
impleo [(Jerem. XXIII, 24)]
; et de quo Salomon ait, Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia
suaviter. Attingit ubique propter suam munditiam [(Sap. VIII, 1, et VII, 24)]
?
Sed tu, haeretice, ideo dicis
majorem esse qui mittit, minorem qui mittitur,
quia temporum spatia cogitas. Sed multum erras,
illi assignare tempora per quem facta sunt tempora.
Si Patrem confiteris Deum, Deum Filium, aeternumque
credis et Patrem et Filium; noli minorem facere
Filium in eo quod fecit te, quia ideo minor factus
est, ut redimeret te. Sed ipse, inquis, dixit, Pater major me est
[(Joan. XIV, 28)]
. Intellige secundum
susceptum hominem, et deponis errorem. Secundum
hoc dicit, Pater major me est, secundum quod
de eo ait propheta, Minorasti eum paulo minus ab
angelis [(Psal. VIII, 6)]
. Tu autem dic, secundum
quid eum minorem asseris? Si secundum potestatem: Pater non judicat quemquam, sed Filius
[(Joan. V, 22)]
.
Si secundum opera: Omnia per Filium facta sunt.
Si secundum tempus hoc credis de Deo tuo, quia sicut
tu major es filio tuo, ita ille filio suo: avertat
hoc Deus ab auribus fidelium; indigna sunt ista credere
de Deo. Si enim Filius secundum deitatem Dei
Verbum est, sicut evangelista Joannes narrat, In