PL 40, col. 684

De cantico novo (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et
Deus erat Verbum [(Joan. I, 3, 1)]
; fuit aliquod tempus
quando Pater fuit sine Verbo, aut fuit aliquod
principium ante ipsum principium, quoniam ipse Filius
dixit se esse principium? Interrogantibus quippe
Judaeis, Tu quis es? respondit, Principium [(Id. VIII,
25)]
. Ergo et illud quod in Genesi scriptum est, In
principio fecit Deus coelum et terram [(Gen. I, 1)]
, intelligitur
in Filio, qui est principium. Sic ergo semper
Deus Pater, semper Deus Filius; quia nec ille
aliquando non Pater, nec iste aliquando non Filius.
Non enim ut Pater generaret Filium, minuit se ipsum:
sed ita genuit de se alterum qualem se, ut totus maneret
in se. Spiritus autem sanctus non praecedit
unde procedit, sed integer de integro, nec minuit
eum procedendo, nec auget haerendo. Et haec tria
unus Deus, de quo propheta dicit: Tu es Deus solus
magnus [(Psal. LXXXV, 10)]
. Tu autem, haeretice,
compone gradus, separa Trinitatem: fac patrem
majorem, Filium minorem, Spiritum sanctum sequentem.
Sed jam de Filio, quod aequalis sit Patri, aliqua
diximus, et quod occurrit, diximus: audi et de Spiritu
sancto, quem minorem vis esse Patre et Filio.
Nempe Spiritus sanctus ipse Spiritus est Dei. Audi
et ipse quod simul sit cum Patre et Filio, et ubique
sit totus. Deus, inquit Joannes Apostolus, Spiritus
est [(Joan. IV, 24)]
. Et ipse Filius per prophetam ait, Spiritus Domini super me
[(Isai. LXI, 1)]
: non ait,
post me, ut sequentem eum faceret, vel minorem;
sed ait, super me. Unde et angelus Gabriel ad Mariam: Spiritus sanctus,
inquit, superveniet in te [(Luc.
I, 35)]
. David quoque propheta: Quo ibo a Spiritu tuo,
et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu
ibi es, si descendero in abyssunt, tu ades [(Psal. CXXXVIII,
7 et 8)]
. Ergo si Spiritus Dei et in coelo et in terra et
in inferno adest cum illo qui dicit, Coelum et terram
ego impleo [(Jerem. XXIII, 24)]
; ergo Trinitas unus est
Deus. Sed audi adhuc, haeretice, unde convincaris,
quod Trinitas unus sit Deus. In ipso principio libri
Geneseos, quod diximus, scriptum est, In principio
fecit Deus coelum et terram. Ecce Deus Pater, et principium
Filius, secundum quod se dixit esse principium.
Si autem et Spiritum sanctum quaeris: Spiritus,
inquit, Dei superferebatur super aquas. Cum ergo in
consequentibus legitur, Dixit Deus, Fiat lux; et, Finxit
Deus de terra; et, Fecit Deus: hoc demonstratur
quod inseparabilia sunt opera Trinitatis. Evidentius
hoc in consequentibus demonstratur. Nam cum ventum
esset ad id ut homo formaretur, ait Scriptura: Et dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem
nostram.
Non dixit, Faciam ad imaginem
et similitudinem meam, ut solus Pater intelligeretur;
nec dixit, Fiat, ut Filio veluti juberet facere, per
quem facta sunt omnia; nec dictum est, Fecerunt,
ut singuli singula in eo conferrent opera sua: sed
cum diceretur, Faciamus hominem ad imaginem et
similitudinem nostram, ut Trinitas unus Deus intelligeretur;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.