PL 40, col. 692

De quarta feria (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne

jam discipuli, sed haeretici remanserunt: qui perstiterunt,
verbum vitae tenuerunt. Agnoscite, haeretici,
exitum vestrum, quia minorem praedicatis Christum
nostrum. Et vos cum eo stare noluistis, quia Christum
unum esse cum Patre non intellexistis: ideo
foras existis, quia verbum vitae reliquistis. Non in
vobis manet, qui cum Patre aequalis manet. Audi
ipsum, quia simul cum Patre manet. Si quis, inquit, me diligit, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum,
et veniemus ad eum
ego et Pater, et mansionem apud
eum faciemus [(Joan. XIV, 21, 23)]
. Dic mihi, obsecro,
haeretice ariane, unam animam tuam simul habitat
haec Trinitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus?
Quoniam et Spiritus sanctus habitat in nobis: Nescitis,
inquit Apostolus, quia templum Dei estis, et Spiritus
sanctus habitat in vobis [(I Cor. VI, 19)]
? An diversas
mansiones in corde tuo praeparas Trinitati, ut
majorem partem teneat Pater major, minorem Filius
minor, inferiorem Spiritus sanctus inferior?
Jam ergo non habes unum cor, sed duplum, aut
triplum. Non ergo illic habitat Trinitas. Quare? Quia
dictum est, Vae duplici corde [(Eccli. II, 14)]
! Insensate,
inepte, fatue: ignis, splendor, et calor simul
atque inseparabiliter, nec distincte, sed aequaliter
habitant unam lucernam, et una Trinitas Deus simul
non potest inhabitare animam humanam? Si apud
te aequalis unitatis individuae Trinitatis non fuerit
digna mansio inventa, respondebitur tibi, Ecce relinquetur
vobis domus vestra deserta [(Matth. XXIII, 38)]
.
Non enim de lapidibus vivis construis templum Deo,
quos rebaptizando praefocas, exhonoras, reprobas,
vastas, damnas, exterminas. Nec fundamenta Apostolorum
sequeris, cum sint ipsi columnae Dei vivi,
super quas fabricavit sapientia domum suam; ut
construeretur verum illud templum, in quo erat pietatis
magnum sacramentum. De quo templo dicebat
Judaeis: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo
illud [(Joan. II, 19)]
. In patribus tuis non habes
lapidem angularem, quem secundum divinitatem Patri
aequalem non credis: nec tecum ex duabus pennis
charitatis dilectionem Dei et proximi te habere demonstras;
quia nec Deum diligis sicut diligendus est,
nec proximum sicut te ipsum. Diliges enim Dominum
Deum tuum, dictum est, ex toto corde tuo, et ex tota
anima tua, et ex tota virtute tua [(Matth. XXII, 37)]
.
Da cor tuum Patri, animam Filio, virtutem Spiritui
sancto. Ecce tria Trinitati, ex tribus unum hominem
uni Trinitati sacrificium obtulisti, haeresim arianam
vicisti; quoniam Dominus Deus tuus non tres dii,
sed Dominus unus est. Haec est fabrica sancta, haec
est aula vera, in qua sunt oves Christi, non lupi
diaboli.
CAPUT VII.
9.
Hortatur ut ament Ecclesiam et
orent pro pace ac liberatione patriae. Cavete, dilectissimi,
fraudes haereticorum; oves Christi, timete insidias
luporum: videte quia nihil subtractum est utilitati
vestrae, in quantum ipse Dominus donavit de
annuntiatione verbi Dei. Quid Christus sit et quid
Ecclesia, audistis, approbastis, clamastis: sed quare
tanta mala patiamur, vel quibus meritis peccatorum
in manus tribulantium nos traditi fuerimus, cum ante
paucissimos dies loqueremur, simul agnovimus, simul
flevimus. Nunc etiam quid accepturi estis, vel quid
eritis, adhuc in auribus vestris insonat strepitus nostrae
vocis: admonemus vos ut fratres, obsecramus
ut patres, hortamur ut filios. Nolite perdere tantum
bonum. Amor Christi in cordibus vestris non refrigescat:
amor matris hujus circa vos non torpescat;
quae vos parturit, quae curam magnam pro salute vestrae
animae gerit, quae spem vestram dirigit, quae quotidie
redeuntes materno sinu excipit, quae vobis spirituales
cibos praeparat, quae ad aeternam saturitatem
perducere desiderat. Immaculatos filios Deo Patri

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.