PL 40, col. 693

De quarta feria (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne · De cataclysmo (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne

vult assignare, quos tanta cura ac sollicitudine dignatur
nutrire. Hanc toto corde amate; hanc amando, conservos
vestros, fratres vestros, Dei ministros puro
amore diligite: atque pro nostra mercede in illo sacratissimo
fonte pro nobis orate. Orate pro pace, orate
pro liberatione hujus terrae; orate ut misereatur qui
juste indignatur. Novelli filii, dum in vestra sancta

bellum contra vitia. Quoniam in proximo est dies redemptionis
vestrae, percipite, dilectissimi, ea quae vos
erudiant, atque corda vestra enutriant, erigant, corroborent
ad timorem Dei: fervor iste tanti amoris
non pigrescat in cordibus vestris. Nec putet quis
tantum esse christianum, quod his imbutus mysteriis
renascitur ex aqua et spiritu, et postmodum dimittat
se voluptatibus variis; securusque effectus quod sacramento
Baptismatis munierit animam suam, non
eam custodiat contra versutias inimici. Imo et ipse,
quantum potest, custodiat, et custodiendam petat, ne
tempestatibus hujus mundi procellisque depereat.
Baptizatus est quis, navis est instaurata, subuncta,
velificata, missa in mare; indiget gubernaculo, quousque
ad portum desideratum perveniat. Mare, hoc
saeculum scilicet, non solum tempestatibus scopulisque
periculosum est, verum etiam bestiis cupiditatum
insidiantibus abundans. Omni sollicitudine, omni
cura, omni industria excitati jam vigilent nautae:
frequenter etiam Christus invocetur gubernator, ut
navem tantis periculis ereptam, ad portum securitatis
ipse perducat. Baptizatus es, signatus es regio charactere,
coepisti consequi annonam de mensa Regis
tui. Noli esse desertor, nec ut delicatus miles diffluas
per voluptates, et te hostis diabolus inermem
diffluentemque inveniat: sed ut fortis miles, quidquid
potes age in hoc bello, ut virtus tua Christus
non solum te tueatur, verum etiam alii proficiant ad
salutem. Postula a Rege tuo arma spiritualia. Bellum
tibi, inquit, indicitur, in quo enitescas pugnando,
ut ad plenam pacem triumphando pervenias. Non
contra unum dimicabis; multi enim contra te exient
adversarii: pugnabis enim cum vitiis, et, ut beatus
martyr Cyprianus ait, si depresseris avaritiam, exsurget
libido; quod et si libidinem superabis, succedet
ambitio; et si ambitio a te fuerit devicta, ira,
zelus, aemulatio, invidentia, superbia, ebriositas cum
caeteris suis pestiferis sociis in unum contra te dimicantium
constituent castra [( Cyp. in lib. de Mortalitate. )]
CAPUT II.
2.
De adjutoriis christiani militis. Sed
non metuas, habes quod agas. Invoca Dominum virtutum,
induat te ex alto virtute, ut illam proferas vocem: Si consistant adversus me castra, non timebit cor
meum; et si exsurgat in me praelium, in illo ego sperabo [(Psal. XXVI, 3.)]
In illo, in quo, nisi in Domino virtutum,
qui militem suum ita exspectat dimicantem,
ut adjuvet laborantem? Baptizatus es, mundatus,
unctus oleo, restauratum est corpus tuum ad priorem
statum primi illius hominis ante peccatum; noli postmodum
male securus esse. Ad agonem produceris,
contra diabolum vitiorum principem dimicabis in
arena hujus mundi: utraeque partes, Christi scilicet
et diaboli, infinita populi multitudo te exspectat luctantem;
et quisnam vincat, vide omnem turbam nimia
intentione pendentem. Non de te triumphet pars
diaboli. Si vis vincere, noli de te praesumere: sed
illi assigna victoriae gloriam, qui tibi donat ut victoriae
perferas palmam. Vis vincere? Caput prius contere
inimici, excludendo de corde tuo suggestiones
diaboli. Vis vincere? Manus tuae fortes inveniantur in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.