PL 40, col. 704

De tempore barbarico (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne

Felicitas vero, quae sociam habebat Perpetuam, parturiebat
et dolebat, objecta bestiis gaudebat potius
quam timebat. Quae virtus in feminis! Qualis est
gratia, quae cum se infundit, nullum indignum judicat
sexum! Gratias gratiae: reparavit enim sexum
muliebrem. In opprobrium magnum mulier remanserat;
quia ab initio per mulierem peccatum, et propter
hanc omnes morimur. Diabolus unam Evam
dejecit: sed Christus natus ex virgine, multas feminas
exaltavit. Perpetua et Felicitas caput calcaverunt
serpentis, quod Eva ad cor suum intus admisit.
Illam seduxit falsa promittendo; illas non valuit superare
saeviendo: illam decepit in paradisi felicitate;
has non potuit adire, nec sub tantorum positas
potestate. Illius inter paradisi delicias ruinam
gavisus est; harum inter poenas fortitudinis constantiam
ipse quodam modo diabolus expavit. Merito
sic sunt exaltatae, merito viris vel coaequatae vel praelatae.
Quamvis enim in Christo Jesu non sit servus
neque liber, non sit masculus neque femina [(Galat.
III, 28)] , sed omnes sint unum occurrentes in virum
perfectum [(Ephes. IV, 13)] ; descendit tamen hoc donum
ex magna gratia. Perpetua enim et Felicitas
nomina istarum sanctarum feminarum, merces est
sanctorum omnium martyrum.
CAPUT VI.
7.
Patientia Job. Vicit mundum
etiam Job ille omnibus notissimus, toties tentatus,
sed minime superatus. Implevit dominicum praeceptum:
contempsit filios, ne blasphemaret, qui dederat
filios. Repulit a se uxorem, quae ei blasphemiam
persuadebat, quam diabolus propterea solam dimiserat
quia sibi eam necessariam esse noverat. Non enim
dimiserat marito consolatricem, sed suae tentationis
adjutricem: fecerat eam Evam novam, sed ille non
erat vetus Adam. Existimavit etiam istum sicut illum
per mulierem posse decipere: sed iste spernendo uxorem
pessima suggerentem, divinitus adjutus, etiam
ipsum diabolum in illa valuit superare. Fortior fuit
Job in doloribus, quam ille Adam in nemoribus: iste
non cessit tormentis, ille superatus est in deliciis.
Videtis, dilectissimi, quid agat tentatio, quam utiles
sint hujus mundi pressurae, et quemadmodum corrumpant
terrenae deliciae. Contempsit Job uxorem,
filios, omnia sua, postea et carnem suam. Plus amavit
eum qui dederat, quam id quod dederat. Usus est
quod acceperat, tanquam bonus viator: possedit,
non possessus est. At ubi ea placuit auferre qui
dederat, benedixit, non blasphemavit: Dominus, inquit, dedit, et Dominus abstulit; sicut Domino placuit,
ita factum est: sit nomen Domini benedictum
[(Job I,
et II)]
. Imitamini talem virum, imitamini tales filii
esse etiam flagellati, ut mereamini recipi. Flagellat
enim omnem filium quem recipit. Disciplinam ejus
sustinete: sicut filios, ita vos aggreditur Deus.
CAPUT VII.
8.
Parabola filii prodigi. Latus Christi
apertum, ut omnes per illud intrent. Quod probat
ille filius junior in Evangelio positus, qui disciplinam
paternam contempsit, substantiam suam in
meretricibus erogavit, porcos pavit, fame contritus
est, siliquis porcorum ventrem suum implere non
potuit: tandem aliquando reversus est ad se, et invenit
se qui perdiderat se. In mentem ei venit quod
multi mercenarii patris sui abundarent panibus, ipse
vero fame periret. Statim surrexit, ad patrem recurrit,
non se filium, sed tanquam unum ex servis
computari rogavit. Inclinatur humilitas, excitatur
misericordia: voces filii poenitentis concutiunt paterna
viscera. Dicit se filius indignum, ut ille eum
judicet dignum; rogat ut in numero servorum jubeatur
suscipi: et pater ei primam illam stolam jubet
afferri, mactat vitulum saginatum, chorum congregat,
advocat amicos, facit epulum magnum. Quare?

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.