PL 40, col. 705
De tempore barbarico (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne
Quia hic filius meus,
inquit, mortuus fuerat, et revixit;
perierat, et inventus est. Hanc similitudinem Dominus
in Evangelio proposuit, quam ipse exposuit,
dicens tale gaudium fieri in coelo super peccatore
poenitentiam agente. Nunc vero quoniam tempus est
exhortari omnes ad poenitentiam, ut filii errantes revertantur,
eisque convivium a patre saginati vituli
praeparetur, etiam nos, dilectissimi, parati simus huic
convivio tanquam amici ac domestici interesse: maxime
quia cum isto patrefamilias ad mensam ejus
quotidie accedentes, non nos jam dignatur vocare
servos, sed amicos. Percurramus, si placet, ipsam
parabolam a Domino in Evangelio propositam, in
qua nobis et affectum patris demonstravit pium, et filii
perditi indicavit reditum, filiique majoris qui de
paterna domo non discesserat, commotum retulit
animum. Hoc quippe habet textus ipsius lectionis. Veniens,
ait, filius ejus primogenitus de agro, cum audiret
symphoniam, interrogavit servos quidnam illud
esset: eique dixerunt, Frater tuus reversus est, et occidit
illi pater tuus vitulum saginatum, eo quod salvum
illum susceperit. Et indignatus noluit introire. Egressus
est autem ad illum pater suus, ut eum introduceret.
Improperavitque illi patri suo, quod laborasset
semper cum illo, et nunquam illi talia exhibuisset:
at ubi venisset filius ille, qui omnem substantiam
paternam male consumpserat, occidisset illi vitulum
saginatum. Et reddit pater rationem facti sui, consolaturque
filium suum secum permanentem, de domo
non discedentem, et dicit illi, Fili, tu meus es, et
mecum es semper, et omnia mea tua sunt: verumtamen
oportuit nos ista facere, quoniam frater tuus mortuus
fuerat, et revixit; perierat, et inventus est [(Luc. XV,
11-32)]
. Non vacat haec talis a Domino propositio.
Donet itaque nobis qui ista proposuit, ut demonstremus
ab ipso fuisse impletum hoc, quod per quamdam
similitudinem nos quodam modo excitavit ad aliquid
inquirendum. Affectum paternum exhibuisse suis
Dominum nostrum Jesum Christum, nullus ambigit
christianus. Illud magis requiramus, qui sit filius junior,
qui prodige vivens substantiam paternam dissipavit,
et qui sit filius primogenitus qui indignatus
quod filio perdito redeunti vitulus saginatus occisus
sit, intrare noluerit. Quis est iste filius perditus, qui
omnem substantiam paternam in meretricibus erogavit,
nisi ille latro qui substantiam animae a Deo sibi
datam per scelera diffluendo etiam in cruce pependit?
Porcos pavit, quando daemonum voluptates suis factis
implevit. Fortasse illos porcos pavit, quos petierat
diabolus a Domino, dicens: Jube nos intrare in
gregem porcorum [(Matth. VIII, 31)]
. Fame contritus
est, quia panem verbi Dei non inveniebat. Siliquis
cupiebat saturare ventrem suum, quando tortuosis
cogitationibus replebat animam suam. Sed revertatur
ad se, videat se latro in cruce pendentem, concurrat
ad patrem, dicat pendens in cruce: Domine,
memento mei dum veneris in regnum tuum. Domine,
memento mei; non sum dignus vocari filius tuus,
suscipe me tanquam unum ex servis. Domine, memento
mei. Latro enim sua attendens merita de se
ipso diffidebat: sed Dominus, tanquam pius pater,
latroni quasi filio quod desperaverat offerebat. Proferat
huic pater stolam illam primam, induat filium
immortalitate, quem secum videt in cruce pendentem,
introducat eum in domum: dicat Christus latroni, Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso [(Luc. XXIII, 42, 43)]
.
Mactet vitulum saginatum, hominem
illum susceptum, etiam pro latronibus crucifixum:
advocet amicos suos discipulos quibus dicebat, Si feceritis quae mando vobis, jam vos non dicam
servos, sed amicos
[(Joan. XV, 14 et 15)]
. Praeparetur
illud convivium coeleste, astet ille chorus Angelorum,
suaviter declamans: Gloria in excelsis Deo, et
in terra pax hominibus bonae voluntatis [(Luc. II, 14)]
.
Veniat et primogenitus filius ille, et nolit intrare. Quis
est iste filius primogenitus qui noluit intrare, nisi ille
primus Apostolorum Petrus, qui ad interrogationem