PL 40, col. 706

De tempore barbarico (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. Migne

unius ancillae in atrio sacerdotis ter Dominum ausus
est negare? Dixisti quidem, o Petre, tanquam patri
tuo Christo, Ego tecum laboravi: quando dicebas
Salvatori, Tecum sum usque ad mortem [(Matth. XXVI,
69-74, 35)]
; animam meam pro te ponam [(Joan. XIII,
37)]
. Ubi est quod promisisti? Interrogaris semel, et
negas: secundo interrogaris, et negas; tertio, et negas.
Non vis ad convivium intrare, ideo ausus es ter
Dominum negare. Ubi est, Animam meam pro te ponam?
Ter negantem non terruit ungula, sed una oppressit
muliercula. Certe, Tecum sum usque ad mortem. Vide,
vide igitur, Petre, quantum de te antea praesumpseris:
ecce nunc ter negando, gallo teste convinceris.
Sed egrediatur pater ad primogenitum filium nolentem
intrare: dicat Christus Petro, Intra in gaudium
Domini tui [(Matth. XXV, 21)]
. Respiciat negantem, et
faciat confessorem: compungat flentem, faciat amatorem.
Exhortetur eum paterna voce: Fili, inquit, tu meus es: Tu es Petrus;
etsi me negasti, meus es. Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam
meam.
Tu meus es, et omnia mea tua sunt: Tibi dabo
claves regni coelorum [(Id. XVI, 18, 19)]
. Apud te,
Petre, sunt claves: dignare jam ad convivium intrare.
Oportebat haec fieri, quoniam frater tuus latro
mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est.
Si Petrus antequam Christus pro omnibus crucifigeretur,
regni coelorum claves accepit; qua illuc introivit
latro ille jam non reus, nisi per latus quod
aperuit Judaeus?
9.
Et nunc veniant omnes quicumque amant paradisum,
locum quietis, locum securitatis, locum perpetuae
felicitatis, locum in quo non pertimescas barbarum,
in quo nullum patiaris adversarium, nullum
habeas inimicum: venite omnes, intrate omnes; est
qua intrare possitis, patet latus. Ostendit enim ille
latro quo debeant omnes intrare, neminem suo exemplo
docuit desperare.
CAPUT VIII.
De cavenda ariana haeresi.--Contendite, ait Dominus, intrare per angustam portam [(Luc.
XIII, 24)]
. Quid angustius illo foramine, quod unus e
militibus percutiendo latus crucifixi aperuit? et tamen
per has angustias pene jam totus mundus intravit.
Venite, et vos Judaei, vocat vos quem crucifixistis
Filius Dei. Contendite intrare per angustam portam:
per hanc enim introierunt patres vestri. Illi qui ut
crucifigeretur clamaverunt, qui in ligno suspensum
viderunt, qui irriserunt, qui caput agitaverunt, per
istas tamen angustias introierunt. Non enim inaniter
clamabat ille pendens in cruce: Pater, ignosce illis,
quia nesciunt quid faciunt [(Id. XXIII, 34)]
. Per has ergo,
ut dixi, angustias, per angustam portam lateris Christi
ingressus est latro mutatus, poenitens Judaeus, conversus
omnis paganus, et ab eo exiit foras malus
haereticus arianus. Exiit, quoniam non erat de numero
permanentium. De illis enim erat, de quibus
Joannes dicit: Ex nobis exierunt, sed non erant ex
nobis: si enim ex nobis essent, mansissent utique nobiscum [(I Joan. II, 19)]
.
O haeretice ariane, agnoscit
latro in cruce pendentem, ipsi inimici Judaei expaverunt
resurgentem, et vos male tractatis in coelo regnantem!
10.
Cavete, dilectissimi, arianam pestem; non vos
separent a Christo terrena promittendo, propter tunicam
non vos exspolient fide. Membra Christi, servate
unitatem atque integritatem unius tunicae, quam
nec persecutores Christi ausi sunt scindere. Nolite
injurias irrogare capiti vestro: pro vobis ille mortuus
est, ne vos moreremini. Quem Christus per Baptismum
vivificavit, quare eum arianus rebaptizando
occidit? Erubesce, erubesce, haeretice. Negavit Petrus,
et reversus est, et flendo delevit quod timore
negavit. Christum in suis persecutus est Paulus, sed
ad ejus vocem cecidit et surrexit. Aliter cecidit, aliter

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.