PL 40, col. 714

De utilitate jejunii (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

insidiante, et dissensiones varias inter Christianos
seminante: si Deum nostrum agnoscamus, si concorditer
teneamus, si fidem servemus, securi sumus.
Fratres, frumentum de area aut non recedit, aut redit:
aliquid palearum aufert ventus tentationis, unde
nobis faciat non viam perditionis, sed opus exercitationis.
Quantam vero paleam non tollit foras, et ipsa
tamen in ultimo ventilanda est: et non it tota palea
nisi in ignem. Satagere ergo debemus, fratres mei,
cum tempus est, quantis possumus viribus, quanta
possumus intentione, ut si fieri potest, et palea redeat,
dum frumenta non pereant. Dilectio nostra hic
probatur, magnum opus vitae nostrae proponitur.
Non nos inveniremus, quantum fratres diligamus, si
nemo periclitaretur: non appareret quanta esset
dilectio inquisitionis, si nihil teneret abyssus perditionis.
CAPUT IX.
11.
Agendum omnibus modis ut ad unitatem
redeant haeretici. Piscatorum et venatorum officia
diversa. Laboremus, fratres, non cessemus, omni opere,
omni sudore, affectu pio ad Deum, ad illos, inter
nos, ne illorum veterem litem sopire volentes, inter
nos novas rixas faciamus: et ante omnia cauti simus
inter nos ipsos tenere firmissimam dilectionem.
Illi gelaverunt in iniquitatibus suis: quomodo in eis
tu solves glaciem iniquitatis, si non ardeas flamma
charitatis? Nec curemus quod eis molesti videmur
compellendo: attendamus quo; in eo securi simus:
numquid enim ad mortem, et non potius a morte?
Omnino quibuscumque modis possumus, sed modeste,
vetusta vulnera pertractemus: et cauti simus,
ne inter manus medici deficiat qui curatur. Quid
itaque curandum nobis est quia plorat puer qui ad
scholam ducitur? Cogitandum nobis est quia repellit
manus medici qui secatur? Piscatores fuerunt Apostoli,
et Dominus dixit eis, Faciam vos piscatores
hominum [(Matth. IV, 19)]
. Per prophetam autem dicitur
quod Deus primo piscatores erat missurus,
postea venatores [(Jerem. XVI, 16)] . Primo piscatores
misit, postea venatores mittit. Quare piscatores,
quare venatores? De abysso et profundo maris superstitionis
idololatriae credentes piscati sunt retibus
fidei. Venatores autem quo missi sunt? Cum illi vagarentur
per montes et colles, id est, per superbias
hominum, per tumores terrarum. Mons unus Donatus,
et alius mons Arius; alter mons Photinus, alter
mons Novatus: per istos montes errabant; venatoribus
indigebat error ipsorum. Ideo et distributa sunt
officia piscatorum et venatorum, ne forte isti dicant
nobis: Quare Apostoli neminem coegerunt, neminem
impulerunt? Quia piscator est, retia mittit in
mare, quod incurrerit trahit. Venator autem silvas
cingit, sentes excutit, terroribus undique multiplicatis
cogit in retia. Ne hac eat, ne illac eat: inde
occurre, inde caede, inde terre; non exeat, non effugiat.
Sed retia nostra vita est, tantum dilectio conservetur.
Nec attendas quam illi sis molestus, sed
quam tibi ille sit dilectus. Qualis pietas, si parcis et
moritur?
CAPUT X.
12.
Similitudo docens pietatis esse, cum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.