PL 40, col. 722

De excidio urbis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

civitati, quia civitas migraverat, et perniciem
illius ignis evaserat?
7.
Nonne ante paucos annos, Arcadio imperatore
Constantinopoli (quod dico, audiunt nonnulli forsitan
qui noverunt, et sunt in hoc populo qui et illic
praesentes fuerunt), volens Deus terrere civitatem, et
terrendo emendare, terrendo convertere, terrendo
mundare, terrendo mutare, servo cuidam suo fideli,
viro, ut dicitur, militari, venit in revelatione, et dixit
ei civitatem venturo de coelo igne perituram; eumque
admonuit ut episcopo diceret. Dictum est; non contempsit
episcopus, et allocutus est populum: conversa
est civitas in luctum poenitentiae, quemadmodum
quondam illa antiqua Ninive [(Jonae III, 5)] . Tamen
ne putarent homines illum qui dixerat vel falsitate
deceptum vel fallacia decepisse, venit dies quem
Deus fuerat comminatus: intentis omnibus et exitum
cum timore magno exspectantibus, noctis initio tenebrante
jam mundo, visa est ignea nubes ab oriente,
primo parva, deinde paulatim ut accedebat super civitatem
ita crescebat, donec toti urbi ignis terribiliter
immineret. Videbatur horrenda flamma pendere,
nec odor sulphuris deerat. Omnes ad ecclesiam confugiebant,
non capiebat multitudinem locus, Baptismum
extorquebat quisque a quo poterat. Non solum
in ecclesia, sed etiam per domos, per vicos ac plateas
salus Sacramenti exigebatur; ut fugeretur ira, non
praesens utique, sed futura. Tamen post magnam illam
tribulationem, ubi exhibuit Deus fidem verbis
suis, et revelationi servi sui, coepit, ut creverat, minui
nubes, paulatimque consumpta est. Populus securus
paululum factus, iterum audivit omnino esse
migrandum, quod civitas esset proximo sabbato peritura.
Migravit cum Imperatore tota civitas; nemo in
domo remansit, nemo domum clausit: longe recedens
a moenibus, et dulcia tecta respiciens, relictis
charissimis sedibus voce miserabili valefecit. Et aliquot
millibus tanta illa multitudo progressa, uno tamen
loco fundendis ad Deum orationibus congregata,
magnum fumum subito vidit, et vocem magnam emisit
ad Deum: tandemque tranquillitate conspecta,
missis qui renuntiarent, sollicita quae praedicta fuerat
hora transacta, et renuntiantibus quod salva universa
moenia et tecta consisterent, omnes cum ingenti gratulatione
redierunt. Nemo de domo sua quidquam
perdidit, patentem omnis homo sicut dimisit invenit
.
CAPUT VII.
8.
Ut Constantinopolis ita et Roma
a Deo correpta potius quam perdita. Quid dicemus?
Utrum ista ira Dei, an potius misericordia fuit? Quis
dubitet misericordissimum patrem corrigere voluisse,
et terrendo, non perdendo punire, quando nihil hominum,
nihil domorum, nihil moenium tanta impendens
praesens calamitas laesit? Prorsus sicut solent
manus erigi ad feriendum, et consternato illo qui feriendus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.