PL 40, col. 784

De spiritu et anima (Auctor incertus), J. P. Migne

siquidem tradidit Filium suum, quo redimeret servos;
misit Spiritum sanctum, quo servos adoptaret
in filios: Filium dedit in pretium redemptionis, Spiritum
sanctum in privilegium adoptionis, se denique
totum servat in haereditatem adoptatis. Nemo ergo
de Dei pietate diffidat, quoniam major est ejus misericordia,
quam nostra miseria; et quisquis ad eum
toto corde clamaverit, exaudiet illum, quoniam misericors
est. Tardius siquidem ei videtur peccatori veniam
dare, quam ipsi peccatori accipere. Sic enim
festinat absolvere reum a tormento conscientiae suae,
quasi plus eum cruciet compassio miseri, quam ipsum
miserum compassio sui.
CAPUT VII. Anima capax omnium.
Capax
est omnium anima, quia per rationalitatem ad cognitionem,
et per concupiscibilitatem ad dilectionem
universitatis capax invenitur. Sunt enim duo in
anima, et sunt id quod anima, scilicet naturalis
sensus cognoscens omnia et dijudicans inter omnia;
et naturalis affectus, quo suo ordine et gradu anima
diligat omnia. Verumtamen facultates et quasi
instrumenta cognoscendi et diligendi habet ex natura;
cognitionem tamen veritatis et ordinem dilectionis
nequaquam habet nisi ex gratia. Facta siquidem
a Deo mens rationalis, sicut ejus imaginem
suscepit, ita cognitionem et amorem. Vasa namque
quae creatrix Sapientia format ut sint, adjutrix gratia
replet ne vacua sint, si strenuum operarium invenerit.
CAPUT VIII. Anima rursum quid.
Anima est
substantia rationalis, intellectualis, a Deo facta spiritualis,
non ex Dei natura, sed potius creatura ex
nihilo facta, in bonum malumque convertibilis. Et ideo
aliquatenus est mortalis in quantum in deterius mutari,
et a voluntate Dei cujus participatione bona fit,
alienari potest; et aliquatenus immortalis, quoniam
sensum, quo ei post hanc vitam vel bene vel male
sit, amittere non potest: non quod pro actis ante
carnem gestis meruerit ut in carne includeretur, ut
quidam voluerunt; sed nec ideo potest esse in homine
sine sorde peccati, nisi a Christo fuerit liberata. Dei
enim nutu ad corpus anima venit, ut si secundum
ejus praeceptum agere vellet, mercedem acciperet
vitae aeternae atque societatis Angelorum: si autem
contemneret, poenas justissimas et amarissimas lueret,
sive doloris continui, sive ignis aeterni.
CAPUT IX. Sensus hominis duplex.
Anima
vero ex eo dicta est quod animet corpus ad vivendum,
hoc est, vivificet. Spiritus est ipsa anima pro
spirituali natura, vel pro eo quod spiret in corpore
appellatus est spiritus. Anima et spiritus idem sunt
in homine, quamvis aliud notet spiritus, et aliud
anima. Spiritus namque ad substantiam dicitur, et
anima ad vivificationem. Eadem est essentia, sed
proprietas diversa. Nam unus et idem spiritus ad se
ipsum dicitur spiritus, et ad corpus anima. Spiritus
est in quantum est ratione praedita substantia rationalis:
anima in quantum est vita corporis, de qua
dictum est, Qui perdiderit animam suam propter me,
salvam faciet eam [(Luc. IX, 24)]
; id est, Quisquis propter
Deum vitam hanc quae nunc corporis vivificatione
ex anima temporaliter mortalis constat, libenter
despexerit, in futuro eamdem corporis, non solum
animae, vitam aeternam et immortalitatem recipiet.
Humana quidem anima, quia in corpore habet esse
et extra corpus, anima pariter et spiritus vocari
potest: non duae animae, sensualis et rationalis, altera
qua homo vivat, et altera qua ut quidam putant, sapiat;
sed una atque eadem anima in semetipsa vivit
per intellectum, et corpori vitam praebet per sensum.
Humanum namque corpus nec vivere nec nasci potest
sine anima rationali; vegetatur tamen et movetur et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.