PL 40, col. 785

De spiritu et anima (Auctor incertus), J. P. Migne

crescit et humanam formam in utero recipit, priusquam
animam rationalem recipiat. Sicut etiam virgulta
et herbas sine anima moveri et incrementum habere
videmus. Duplex est quidem vita animae; alia qua
vivit in carne, et alia qua vivit in Deo. Duo siquidem
in homine sensus sunt, unus interior, et unus exterior,
et uterque bonum suum habet in quo reficitur.
Sensus interior reficitur in contemplatione divinitatis,
sensus exterior in contemplatione humanitatis. Propterea
enim Deus homo factus est, ut totum hominem
in se beatificaret, et tota conversio hominis esset ad
ipsum, et tota dilectio hominis esset in ipso, cum a
sensu carnis videretur per carnem, et a sensu mentis
videretur per divinitatis contemplationem. Hoc autem
erat totum bonum hominis, ut sive ingrederetur sive
egrederetur, pascua in factore suo inveniret [(Joan.
X, 9)] ; pascua foris in carne Salvatoris, et pascua intus
in divinitate Creatoris. Hoc bonum magnum secutum
est malum; quoniam perdito bono quod intus
erat, egressa est anima ad bona aliena, quae foris
erant; et pactum fecit cum delectationibus saeculi,
requiescens super illas, non attendens absentiam boni
sui interioris, eo quod consolationes suas cerneret in
bonis alienis. Nam cum exterior sensus carnalis bono
suo utitur, interior sensus mentis quasi obdormit. Non
enim cognoscit bona interioris sensus, qui jucunditate
bonorum exteriorum capitur. Nam qui in carne vivit,
in carne sentit, et dolores carnis fugit in quantum
potest, vulnera autem animae prorsus ignorat, nec
medicinam quaerit in eis. Cum autem mortuus fuerit
sensus animae, quo vivit in carne, tunc vivificari incipiet
sensus ille, quo sentit semetipsum, et tunc
sciet dolores suos, et sentire incipiet vulnera sua
tanto gravius quanto propius. Magis enim obest malum
quod est magis vicinum; et magis prodest bonum
quod magis est intimum.
CAPUT X. Spiritus.
Spiritus dicitur multis
modis. Dicitur namque Spiritus Deus, et aer iste, et
flatus aeris qui a corde receptus et inde per totum
corpus emissus mortalium vitam flatu necessario continet.
Iste tamen spiritus jure anima dici non potest,
quia aeris varietate dissolvitur. Dicitur spiritus anima,
sive hominis, sive pecoris. Dicitur spiritus mens
rationalis, ubi est quaedam scintilla tanquam oculus
animae, ad quem pertinet imago et cognitio Dei.
Oculus animae est mens ab omni corporis labe pura,
mentis aspectus est ratio, intellectus visio. Tria haec
omni animae necessaria sunt: ut sanos oculos habeat,
ut aspiciat, ut videat. Sanos oculos habet, cum a
mortalium cupiditatibus est purgata atque remota.
Aspicit, cum in Dei lumine contemplationis oculos
figit. Videt, cum in illa contemplatione conspicit
quanta sint gaudia, quanta laetitia, quanta securitas,
quanta serenitas, et quanta jucunditas. Sanitas facit
illam securam, aspectus rectam, visio beatam. Cum
enim fuerit ab omni faece libera maculisque diluta,
tunc se denique in se ipsa libentissime tenet, et
nihil sibi metuit, aut ulla sua culpa quidquam angitur:
et tunc ingenti quadam et incredibili fiducia
pergit in Deum, id est, in ipsam contemplationem
veritatis; aspectum siquidem rectum sequitur ipsa
visio Dei, qui est finis aspectus. Sic anima prius sanatur,
sanata introducitur, introducta reficitur. Spiritus
etiam est quaedam vis animae, mente inferior,
ubi corporalium rerum similitudines exprimuntur.
Nec ipse spiritus corpus est, sed corpori similis. Quae
enim spiritu videntur, non sunt corporalia, sed corporalibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.