PL 40, col. 786

De spiritu et anima (Auctor incertus), J. P. Migne

similia. Facies siquidem hominis et nobis
forinsecus nota est, et in memoria nostra habet imaginem
suam, incorporalem quidem, sed corpori similem.
Mundi quoque istius mirabilis pulchritudo, et
nobis foris praesto est, et in memoria nostra habet
imaginem suam, incorporalem quidem, sed corpori
similem, ad quam recurrimus cum clausis oculis eam
cogitamus. Quod enim est ad corporis sensum aliquod
corpus in loco, hoc est ad animi aciem similitudo
corporis in memoria: et quod est intentio
voluntatis ad corpus visum visionemque copulandam,
hoc est eadem intentio voluntatis ad copulandam
imaginem corporis, quae est in memoria et visione
cogitantis. Ille spiritus dicitur factus ad imaginem et
similitudinem Dei, in quo est cognitio veritatis et amor
virtutis. Imago siquidem est in cognitione, et similitudo
in dilectione. Imago, quia rationalis; et similitudo,
quia spiritualis. Haeret siquidem veritati nulla
interposita substantia. Rationale nostrum, quo ratiocinamur,
intelligimus, et sapimus, spiritum dicimus.
Hunc autem spiritum Apostolus mentem vocat, cum
dicit, Renovamini spiritu mentis vestrae [(Ephes. IV, 23)]
;
id est, mente, nihil enim aliud est spiritus mentis,
quam mens: sicut corpus carnis, nihil aliud est quam
caro.
CAPUT XI. Mens unde dicta. Differunt sensus et imaginatio. Dimensio animae. Sapientia. Prudentia.
Mens autem dicitur a μήνη. Μήνη autem Graece, latine
dicitur luna. Et sicut luna crescit et decrescit, et
varia vicissitudine mutatur, in id tamen quod fuit quadam
perfecta novitate se restituit: sic mens nunc caput
summis inserit, nunc decidit in infima, nunc sese
referens sibi, veris falsa redarguit; modo ad corporalia
regenda deflectitur, modo aeternis rationibus inspiciendis
vel consulendis adhaerescit. Ratio siquidem
est mentis aspectus quo bonum et malum discernit,
virtutes eligit, Deumque diligit. Mens universorum capax,
et omnium rerum similitudine insignita, omnia
esse dicitur naturali quadam potentia et naturali dignitate.
Idcirco invisibiles rerum causas per intelligentiam
comprehendit, et visibiles actualium formas
per sensuum passiones colligit. Et sive per sensus ad
sensibilia exeat, sive per intelligentiam ad invisibilia
ascendat, rerum similitudines ad se ipsam trahit, praesentia
cognoscit, absentia intelligit, ignota inquirit, et
in inventis versatur. Rationale et intellectuale lumen,
quo ratiocinamur, intelligimus et sapimus, mentem
dicimus, quae ita facta est ad imaginem Dei, ut nulla
interposita natura ab ipsa veritate formetur. Mens
enim ex eo dicta est quod emineat in anima: praestantior
siquidem vis animae est, a qua procedit intelligentia.
Per intelligentiam utique ipsam veritatem intelligit,
per sapientiam diligit. Sapientia namque est
amor boni sive sapor boni, a sapore siquidem dicitur.
Mentis visio est intelligentia; gustus, sapientia est. Illa
contemplatur, ista delectatur. Cum ab inferioribus ad
superiora volumus ascendere, prius occurrit nobis sensus,
deinde imaginatio, postea ratio, intellectus et intelligentia,
et in summo est sapientia. Summa namque
sapientia ipse Deus est. Sapientia hominis est pietas,
id est, cultus Dei. Sensus ea vis animae est, quae rerum
corporearum corporeas percipit formas praesentes.
Imaginatio est ea vis animae, quae rerum corporearum
corporeas percipit formas, sed absentes. Sensus
namque formas in materia percipit, imaginatio
extra materiam: et ea vis quae exterius formata, sensus
dicitur, eadem usque ad intimum traducta, imaginatio
vocatur. Imaginatio namque de sensu oritur, et
secundum ejus diversitates ipsius quoque est variatio.
Multa videt anima carnalibus oculis, multa etiam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.