PL 40, col. 787

De spiritu et anima (Auctor incertus), J. P. Migne

phantastica imaginatione concipit: et ubique quasi
diffunditur, movetur, erigitur, et fluctuare videtur:
non a se egrediens, sed in semetipsa tanquam in magno
percurrens spatio pervagatur; et non exit ad illa,
sed tractatibus suis sibi illa repraesentat. Habet siquidem
in se quasi quamdam latitudinem, longitudinem
et altitudinem. Nam per charitatem Deum et omnes
sibi fideles complectitur; per meditationem universa
quae a principio mundi usque ad finem Deus propter
salutem nostram operatus est meditatur; per contemplationem
quae sursum sunt coelestia contemplatur.
Ratio est ea vis animae, quae rerum corporearum naturas,
formas, differentias, propria et accidentia percipit:
omnia incorporea, sed non extra corpora, nisi
ratione subsistentia. Abstrahit enim a corporibus, quae
fundantur in corporibus, non actione, sed consideratione.
Natura namque ipsius corporis secundum quod
omne corpus corpus est, nullum utique corpus est.
Intellectus ea vis animae est, quae invisibilia percipit,
sicut Angelos, daemones, animas, et omnem spiritum
creatum. Intelligentia ea vis animae est, quae immediate
supponitur Deo: cernit siquidem ipsum summum
verum et vere incommutabilem. Sic igitur anima
sensu percipit corpora, imaginatione corporum
similitudines, ratione corporum naturas, intellectu
spiritum creatum, intelligentia spiritum increatum.
Et quidquid sensus percipit, imaginatio repraesentat,
cogitatio format, ingenium investigat, ratio judicat,
memoria servat, intellectus separat, intelligentia comprehendit,
et ad meditationem sive contemplationem
adducit. Ingenium est vis ea animae, sive intentio, qua
anima se extendit et exercet ad incognitorum cognitionem.
Ingenium siquidem exquirit incognita, ratio
discernit inventa, memoria recondit judicata, et offert
adhuc judicanda. Sic fit ascensus ab inferioribus ad
superiora, et ima a summis dependent. Intellectus
namque quaedam imago et similitudo intelligentiae est,
ratio intellectus, rationis phantasticum spiritus, cui
etiam supremum corporis corpus, id est, ignis quadam
similitudine jungitur, et igni aer, et aeri aqua, et aquae
terra. Sensus informat imaginationem, imaginatio rationem,
facitque ratio scientiam sive prudentiam. Rursum
rationi occurrens divina prudentia, informat eam,
et facit intelligentiam sive sapientiam. Est itaque in
ratione quiddam ad superna et coelestia intendens, et
id dicitur sapientia; et est quiddam ad transitoria et
caduca respiciens, et id vocatur prudentia. Haec duo
ex ratione sunt, et in ratione consistunt. Et dividit se
ratio in duo, scilicet in seorsum et deorsum: sursum,
in sapientiam; deorsum, in prudentiam; quasi in virum
et mulierem, ut vir sit superior et regat, mulier
inferior et regatur. Unde dictum est: Melior est iniquitas
viri, quam benefaciens mulier [(Eccli. XLII, 14)]
.
Melior siquidem est qui per coeleste desiderium accensus,
carnem necessaria etiam ei subtrahendo affligit,
quam qui per carnalem affectum resolutus, per omnia
quae commoda sunt ei satisfacere contendit.
CAPUT XII. Sensus et ejus opus.
Sensus juvatur
exterius; quia oculus carnis, quamvis ex natura
facultatem videndi habeat, nunquam tamen per se
consequitur visionem, nec auris auditum nisi ex beneficio
exterioris lucis et soni. Imaginatio juvatur
exterius; quia ex sensibilibus concipitur. Ratio juvatur
interius; quia etsi spiritus rationalis ex dono
Creatoris habilis est ad cognoscendum verum et diligendum
bonum, tamen nisi interioris lucis radio fuerit
perfusus et calore succensus, nunquam consequitur
sapientiae cognitionem vel charitatis affectum.
Intellectus et intelligentia juvantur superius; quia Deus
ignis et lux est [(I Joan. I, 5)] . Lux ergo splendorem
emittens ex se, quem retinet in se, illuminat intelligentiam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.