PL 40, col. 791
De spiritu et anima (Auctor incertus), J. P. Migne
si in humilitate permanserit, et gratiam sui
Creatoris, per quam exaltandus et glorificandus est
agnoverit.
Ex carne et anima constat homo, et utrumque bonum
suum habet, in quo gaudet et exsultat. Bonum
animae est Deus, cum affluentia dulcedinis suae. Bonum
carnis est mundus, cum abundantia jucunditatis
suae. Sed mundus iste est exterior. Deus autem interior.
Nihil enim eo interius, et nihil eo praesentius.
Interior est omni re, quia in ipso sunt omnia: exterior
est omni re, quia ipse est super omnia. Ab hoc
ergo mundo ad Deum revertentes, et quasi ab imo
sursum ascendentes per nosmetipsos transire debemus.
Ascendere enim ad Deum, est intrare ad se ipsum;
et non solum ad se intrare, sed ineffabili quodam
modo in intimis, se ipsum transire. Qui enim interius
intrans et intrinsecus penetrans se ipsum transcendit,
ille veraciter ad Deum ascendit. Ab hujus
ergo mundi distractionibus cor nostrum colligamus,
et ad interiora gaudia revocemus. Et si cor nostrum
semper tenere non possumus, saltem ab illicitis et
vanis cogitationibus restringamus, ut aliquando in
divinae contemplationis lumine figere valeamus. Haec
est enim requies cordis nostri, cum in Dei amore per
desiderium figitur. Haec est vita cordis nostri, cum
Deum suum contemplatur, et ipsa sua contemplatione
suaviter reficitur. Et dulce est illi semper ad
considerandum, quod ad amandum et laudandum
semper est suave. Nihil enim ad beatam vitam praestantius
videtur, quam velut clausis carnalibus sensibus
extra carnem mundumque effectum quempiam
intra semetipsum converti, alienumque effectum a
mortalium cupiditatibus sibi soli et Deo loqui.
CAPUT XV. Corpus qui ab anima regatur. Corporis compositio. Ex ejus temperie vel confusione quid sequatur.
Cum anima sit incorporea, per subtiliorem
naturam corporis sui, id est, per ignem et aerem
quae in isto quoque mundo praecellentia sunt
corpora, et ideo magis spiritui similiora, corpus administrat.
Ista siquidem priora excipiunt nutus animae
vivificantis, eo quod incorporeae naturae sunt propinquiora
quam humor et terra, ut ad eorum proximum
ministerium tota moles administretur. Nullus
sine his duobus vel in corpore sensus est, vel ab
anima spontaneus corporis motus. Ignis enim et aer,
quae levia sunt, movent aquam et terram quae gravia
sunt. Quapropter corpora etiam post animae abscessum
moveri videmus; quia ignis et aer, quae duo per
animae praesentiam tenentur in corpore terreno et humido,
ut omnium quatuor fiat temperatio, post ejusdem
animae abscessum ad superna evadunt ac sese
expediunt. Corporis autem compositio sic fit. Corpus
constat ex officialibus membris, officialia ex consimilibus,
consimilia ex humoribus, humores ex cibis,
cibi ex elementis; et nihil horum est anima, sed in
istis tanquam in organis agit, et per haec consulit
corpori, et huic vitae in qua factus est homo in animam
viventem. Quae cum temperata et ordinata fuerint,
congruunt vivificationi, et nunquam recedit anima.
Si vero distemperata et confusa fuerint, invita
recedit anima, secum trahens omnia; sensum scilicet,
imaginationem, rationem, intellectum, intelligentiam,
concupiscibilitatem, et irascibilitatem: et
ex his secundum merita afficitur ad delectationem,
sive ad dolorem. Corpus autem quod prius integrum
tanquam organum contemperatum et dispositum
erat, ut melos musicum in se contineret et tactum
resonaret, tunc confractum et inutile e regione jacet.
Anima vero recurrentibus ad regiones suas elementorum
partibus, non habens ubi vires suas exerceat,
requiescit ab his tantum motibus, quibus corpus
per tempus et locum movebat, ipsa per tempus illocaliter
mota: quoniam etsi organum periit, sed
non melos, nec quod organum movebat. Anima inter