PL 40, col. 792

De spiritu et anima (Auctor incertus), J. P. Migne

Deum et corpus posita per tempus movetur, vel reminiscendo
quod oblita fuerat, vel discendo quod
ignorabat, vel volendo quod nolebat: per locum vero
non movetur, quia per loci spatia non distenditur.
Deus autem corpore non eget ut sit; nec loco, ut
alicubi; nec tempore, ut aliquando; nec causa, ut
alicunde; nec forma, ut aliquid sit; nec aliquo genere
subjecti in quo subsistat, vel cui assistat.
CAPUT XVI. Animae charitate ornatae praestantia.
Habet anima quamdam propriam naturam,
omnibus his mundanae molis elementis excellentiorem,
quae veraciter non possit in aliqua phantasia
corporalium imaginum, quas per sensus carnis percipimus
cogitari; sed mente intelligi, vitaque sentiri.
Intelligi potest, sentiri non potest. Non enim est
corpus, nec Deus, nec vita sine sensu, qualis est in
arboribus; nec vita sine rationali mente, qualis est
in animalibus; sed vita et vita perpetua. Nunc quidem
minor quam Angelorum est, et futura qualis
Angelorum, si ex praecepto sui Creatoris vixerit.
Praeceptum autem ejus est, ut in dilectione ejus maneamus: Manete,
inquit, in dilectione mea [(Joan. XV,
9)]
. Per dilectionem namque sibi rationalem creaturam
copulavit, ut eum semper haberet, et in ipso
maneret, de eo et in eo delectans, gaudens et exsultans.
Per dilectionem Creatori suo et sibi invicem rationalis
creatura copulata est. Solum namque dilectionis
vinculum est, quod ligat utrosque in idipsum.
Per amorem Dei omnes ei adhaeremus; per amorem
proximi omnes ad invicem unum sumus; ut bonum
commune omnium fiat singulorum, et quod quisque
in se non habet in altero possideat. Charitas est via
Dei ad homines, et via hominum ad Deum. Per charitatem
enim venit Deus ad homines, venit in homines,
factus est homo. Per charitatem homines diligunt
Deum, eligunt Deum, ad Deum currunt, ad
Deum perveniunt. Sic etiam familiaris est Deo charitas,
ut ipse mansionem habere nolit, ubi charitas
non fuerit. Si ergo charitatem habemus, Deum habemus;
quia Deus charitas est.
CAPUT XVII. Ad amorem Dei excitatio.
Miser
ego, quantum deberem diligere Deum meum, qui me
fecit cum non eram, redemit cum perieram! Non
eram, et de nihilo me fecit; non lapidem, non arborem,
non avem vel aliquod de animalibus aliis, sed
hominem me voluit esse: dedit mihi vivere, sentire,
discernere. Perieram, et ad mortalem descendit, mortalitatem
suscepit, passionem sustinuit, mortem
vicit; et sic me restauravit. Perieram, et abieram;
quoniam in peccatis meis eram venumdatus: venit
ille post me ut redimeret me; et tantum dilexit me,
ut sanguinis sui pretium appenderet pro me, talique
pacto et reduxit me de exsilio, et redemit de servitio.
Nomine etiam suo vocavit me, ut memoriale suum
semper esset apud me. Unxit me oleo laetitiae quo
ipse erat unctus, ut ab uncto essem unctus, et a Christo
dicerer christianus. Sic gratia ejus et misericordia
semper praevenerunt me. De multis namque periculis
saepe liberavit me liberator meus: quando errabam,
reduxit me; quando ignorabam, docuit me; quando
peccabam, corripuit me; quando tristabar, consolatus
est me; quando desperabam, confortavit me; quando
cecidi, erexit me; quando steti, tenuit me; quando
ivi, duxit; quando veni, suscepit. Haec et multa alia
fecit mihi Deus meus, de quibus dulce erit mihi semper
loqui, semper cogitare, semper gratias agere, ut pro
omnibus beneficiis suis possim semper eum laudare
et amare. Cum enim cunctis sit praesidens, singulos
implens, ubique praesens, cunctorum curam agens, et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.