PL 40, col. 793
De spiritu et anima (Auctor incertus), J. P. Migne
tam singulis quam omnibus providens, ita eum totum
ad custodiam mei occupatum video, ac si ego super
custodiam mei starem; quasi omnium oblitus sit, et
mihi soli intendere velit. Semper enim se praesentem
exhibet, semper se paratum offert, si me paratum
invenerit. Quocumque me vertero, non me deserit,
nisi ego prior eum deseram. Ubicumque fuero, non
recedit, quoniam ubique est, ut quocumque iero, inveniam
eum cum quo possim esse. Quidquid fecero,
pariter assistit, utpote perpetuus inspector omnium
cogitationum, et intentionum et actionum mearum.
Cum haec diligenter considero, timore pariter et ingenti
rubore confundor; quod illum ubique mihi
praesentem et omnia occulta mea videntem intueor.
Multa enim sunt in me, de quibus coram oculis ejus
erubesco, et pro quibus ei valde displicere timeo. Nec
pro his omnibus quid illi rependam habeo, nisi tantum
ut eum diligam. Non enim melius nec decentius
quam per dilectionem rependi potest, quod per dilectionem
datum est. Haec praeter rem dixisse videor,
sed forte non praeter utilitatem mihi, et iis qui mecum
sentiunt quod ego sentio.
CAPUT XVIII. Anima vita corporis. Quomodo anima immortalis et mortalis, incorporea et corporea. Qui anima in corpore.
Anima praesentia sua corpus
vivificat, et sic colligata est ei, ut nec cum velit, se
inde segregare possit, nec retinere, cum sui Creatoris
jussionem audierit. In vita siquidem animae consistit
vita corporis, et de morte corporis descendit mors
animae. Sicut enim anima vita sua facit carnem viventem,
et de fonte naturae suae irrigat animando; sic
caro per corruptelam materiae suae animam, si cupiditatibus
illicitis illigaverit, occidit. Et cum altera
natura vincatur, altera natura vincat, transit unaquaeque
in victricis naturam; id est, ut aut carnem
spiritualem anima virtutibus suis praestet, aut animam
carnalem caro victrix ejus efficiat. Anima tamen
nihil de morte habere potest, nisi per vitia ei propinatum
fuerit: nec caro aliquid de vita retinere potest,
nisi ab anima fuerit irrigata: nec in alterius
naturam altera transire potest, nisi aut illa vitiis infecta,
aut haec virtutibus deserta fuerit. Ratione
insignita est anima, qua artibus docetur egregiis et
disciplinis instruitur eximiis, ut divina sapiat, et humana
tractet; atque sic caetera animalia decenter
excellat, utpote substantia rationalis. Hoc enim proprie
est anima, substantia scilicet rationalis, id est,
spiritus rationalis. Immortalis est anima, ne a Creatoris
sui similitudine discrepare videatur. Non enim
poterat esse imago et similitudo Dei, si mortis termino
clauderetur. Secundum quemdam itaque modum
vitae, quem nullo modo potest amittere, immortalis
est. Secundum vero quamdam mutabilitatem,
qua potest melior vel deterior fieri, mortalis est. Et
sicut mortalis est cum beate vivere perdit, licet misere
vivere amittere non possit, sic respectu incorporei
Dei corporea est. Nihil enim invisibile et incorporeum
natura credendum est praeter solum Deum, id est,
Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Qui ex eo
incorporeus et invisibilis dicitur, quia infinitus et
incircumscriptus, simplex et sibi omnibus modis sufficiens,
se ipsum sustinet et idipsum. Et cum ubique
sit in semetipso invisibilis et incorporeus esse dignoscitur.
Omnis vero rationalis creatura corporea est,
Angeli et omnes virtutes corporeae sunt, licet non
carne subsistant. Ex eo enim intellectuales naturas
corporeas esse dicimus, quia loco circumscribuntur,
sicut et anima humana quae carne clauditur, quae
idcirco et esse in loco et localis dici potest: in loco,
quia hic aut alicubi praesens est; localis, quia quod
alicubi praesens est totum, alibi non est. Non habet
tamen corporalem dimensionem, nec corporalem circumscriptionem;