PL 40, col. 801

De spiritu et anima (Auctor incertus), J. P. Migne

vitiis resistere valeat, ut secundum naturam
suam vivat, et ordinari appetat sub illo a quo regi
debet, et supra ea quae regere debet. Uno verbo,
quod rationale dicitur, separatur a bestiis; alio, quod
mortale, a divinis. Illud nisi retinuerit, bestia erit;
hinc nisi se averterit, ad divina non perveniet.
Idcirco ut homo sibi incognitus cognoscat se, magna
opus habet consuetudine recedendi a sensibus,
ut animum ad se colligat, et in se ipso retineat.
His siquidem sensibus impeditur anima, ne cernere
semetipsam valeat et Creatorem suum, quem sola et
simplex sine istis oculis intueri debet.
CAPUT XXXII. Menti nihil se ipsa magis notum. Animae conjunctio cum corpore. Quomodo anima ad corpus descendat. Quomodo ab eo ascendat. Meditatio. Contemplatio.
Anima namque rationalis inter eas
res quae sunt a Deo conditae, superat omnia; et Deo
proxima est, quando est pura, eique in quantum
charitate cohaeserit, in tantum ab eo lumine illo intelligibili
perfusa quodam modo et illustrata, non
per corporeos oculos, sed per sui ipsius principale,
id est, per intelligentiam Deum cernit, in quo est
perfectissima pulchritudo et beatissima visio, qua
visione fit beata. Removeat ergo a consideratione
sua omnes notitias quae per corporis sensus extrinsecus
capiuntur. Quaeque namque corporalia, eorumque
similitudines, sensus quoque et imaginationes
in memoria infixae, cum recordando reminiscuntur,
ad exteriorem hominem pertinent, quanquam istis
quasi nuntiis anima exteriora percipiat. Mens ergo
cui nihil se ipsa praesentius est, quadam interiori,
non simulata, sed vera praesentia, videt se in se.
Nihil enim tam novit mens, quam id quod sibi praesto
est: nec menti quidquam magis praesto est, quam
ipsa sibi. Nam cognoscit se vivere, se meminisse,
se intelligere, se velle, cogitare, scire, judicare.
Haec omnia novit in se, nec imaginatur, quasi extra
se illa aliquo sensu corporis tetigerit, sicut corporalia
quaeque tanguntur. Ex quorum cogitationibus si
nihil sibi affingat, ut tale aliquid se esse putet;
quidquid ei de se remanet, hoc solum ipsa est. Nihil
enim tam in mente est, quam ipsa mens; nec quidquam
sic mentem cognoscit, quemadmodum mens.
Cum enim quaerit mens quid sit mens, profecto novit
quod se ipsam quaerat; et quod ipsa sit mens, quae
se ipsam quaerit. Neque enim aliunde se quaerit quam
se ipsa. Cum ergo quaerentem se novit, se utique
novit. Et omne quod novit, tota novit; atque ita
totam se novit. Et si parte inventa non se totam
quaerat, tamen quia se tota quaerit, tota sibi praesto
est. Nihil enim sibi se ipsa praesentius esse potest.
Quod autem de se quaerit; quid antea fuerit, vel
quid futura sit, vel qualis modo sit quaerit, id est,
quam similis est vel quam dissimilis Deo, quam
humilis et devota, quam pura, quam sancta. Sed quia
in istis est corporalibus, quae cum amore cogitat,
et cum quibus amore assuefacta est, non valet sine
imaginibus eorum videre semetipsam, vel esse in
semetipsa. Nam tanto glutino amoris ei cohaeserunt
haec quae foris sunt corporalia, ut etiam cum absint
ista, praesto sint imagines eorum cogitanti. Quapropter
secernere eas a se non potest, ut se solam inspiciat
et videat. Redeat ergo ad se, et stet in se,
nec sicut absentem se quaerat, sed velut praesentem
se curet cernere et discernere, et intentionem voluntatis,
qua per alia vagabatur, statuat in se ipsa, et
se cogitet, ut se ipsam cognoscat et diligat. Ita videbit
quod nunquam se non amaverit, nunquam nescierit:
sed alia secum amando cum eis se confudit;
ita ut sine magno labore ab eis separari non possit,
quibus cum amore inhaesit. Propterea phantasiis corporalium
imaginum deformatur, eisdemque alte impressis
etiam soluta a corpore non exuitur. Si enim

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.