PL 40, col. 802

De spiritu et anima (Auctor incertus), J. P. Migne

a corporalium affectionum corruptione hic non mundatur,
corpore exuta corporalibus tenetur passionibus.
Studeat ergo in hac vita se mundare ab hujusmodi
faeculentia, quatenus cum hinc exierit, nihil
corporeum secum trahat, et a corporali passione
immunis existat.
Vivificatione et sensificatione descendit anima ad
corpus. Praesentia namque sua illud vivificat, colligit
in unum, atque in uno tenet; defluere atque
contabescere non sinit, congruentiam ejus modumque
conservat, non tantum in pulchritudine, sed
etiam in crescendo atque gignendo. Intendit se etiam
anima in tactum, et eo calida et frigida, aspera et
lenia, dura et mollia, gravia et levia sentit atque
discernit. Deinde innumerabiles differentias saporum,
odorum, sonorum, atque formarum, gustando,
olfaciendo, audiendo, videndoque dijudicat; atque
in his omnibus ea quae secundum naturam sui corporis
sunt appetit, fugitque contraria. Removet se
ab his sensibus certo intervallo temporum, et eorum
motus quasi per quasdam ferias reparans, rerum
imagines quas per eos hausit, secum catervatim et
multipliciter versat. Cum ergo vult intelligere, vel
divina, vel Deum, vel se ipsam, suasque considerare
virtutes, abstrahit se ab omnibus corporis sensibus,
quibus non adjuvatur nisi ad corporeas formas coloresque
sentiendos; et spiritu ac ratione se conspicit,
meditatione atque contemplatione ad Deum ascendit.
Deus vero revelatione atque divina inspiratione ad
eam descendit. Meditatio siquidem est occultae veritatis
studiosa investigatio. Contemplatio perspicuae
veritatis jucunda admiratio. Illam namque divina
illuminat revelatio, ut veritatem cognoscat: istam
vero divina inspiratio inflammat, ut eam diligat.
Corpus autem sensu et imaginatione ad spiritum
ascendit.
CAPUT XXXIII. Corporis materia. Quomodo sensus formentur et imaginatio. Imaginatio quid sit. Spiritus corporeus.
Humanum siquidem corpus ex
quatuor elementis compositum est; sed in carne et
ossibus terra maxime apparet propter terrenam soliditatem.
Aqua in humoribus, aer continetur in pulmone;
idcirco semper est in motu, quia ventilabrum
cordis est, ne nimio calore cor consumatur et dissolvatur.
Sedes ignis est in corde; et ideo inferius est
latum, et superius acutum; quoniam formam ignis
retinet. Quaedam vis ignea aere temperata a corde
ad cerebrum ascendit, tanquam in coelum corporis
nostri: ibique purificata et colata per oculos, aures,
nares, caeteraque instrumenta sensuum, foras progreditur,
et ex contactu exteriorum formata quinque
sensus corporis facit; visum videlicet, auditum,
gustum, odoratum et tactum. Qui tangendi sensus
ab anteriori parte cerebri ad posteriorem transiens,
et inde per cervicem et medullam spinae descendens
per totum corpus diffunditur. Porro ipsa vis ignea,
quae exterius formata sensus dicitur, eadem formata
per ipsa sensuum instrumenta, per quae egreditur et
in quibus formatur, natura operante introrsum ad
cellam phantasticam usque retrahitur et reducitur,
atque imaginatio efficitur. Postea eadem imaginatio
ab anteriori parte capitis ad medium transiens, ipsam
animae rationalis substantiam contingit, et excitat
discretionem: in tantum jam purificata et subtilis
effecta, ut ipsi spiritui immediate conjungatur, veraciter
tamen naturam corporis retinens et proprietatem.
Quae quidem imaginatio in brutis animalibus
phantasticam cellam non transcendit: in rationalibus
autem purior fit, et usque ad rationalem et incorpoream
animae substantiam contingendam defertur
et progreditur. Est itaque imaginatio similitudo
corporis, per sensus quidem corporeos, ex corporum
contactu concepta extrinsecus, atque per eosdem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.