PL 40, col. 803

De spiritu et anima (Auctor incertus), J. P. Migne

sensus introrsus ad partem puriorem corporei spiritus
reducta, eique impressa, in summo scilicet corporalis
spiritus, et in imo rationalis, corporalem
informans, et rationalem contingens. Spiritum corporeum
voco aerem, vel potius ignem, qui prae sui
subtilitate videri non potest, et corpora interius
vegetando vivificat. Quaedam autem vegetat tantum
et non sensificat, sicut arbores, herbas et universa
in terra germinantia. Quaedam vegetat et sensificat,
sicut omnia bruta animalia. In quibus quaedam tantum
sensum habent, et imaginationem non habent;
quaedam sensum et imaginationem habent. Cum itaque
magis sit sensificari, quam vegetari tantum;
constat profecto hanc vim subtiliorem esse, et ubi
magis subtilis est, magis spiritus est. Magis siquidem
incorporeae naturae appropinquat, cum imaginationem
format, quam cum sensum praestat. Nihil enim in
corpore altius, vel spirituali naturae vicinius esse
potest, quam id ubi post sensum vel supra sensum
vis imaginandi concipitur, quod quidem in tantum
sublime est, ut quidquid supra illud est, aliud non
sit quam ratio.
CAPUT XXXIV. Sensus. Memoria. Mens. Spiritus. Animus idem cum anima. Ratio. Qui anima se ad Deum erigat. Mira divisio animae. Mens imago Dei.
Anima nominatur totus homo interior, qua vivificatur,
regitur et continetur lutea illa massa, humectata
succis, ne arefacta dissolvatur. Dum ergo vivificat
corpus, anima est; dum vult, animus est; dum scit,
mens est; dum recolit, memoria est; dum judicat,
ratio est; dum spirat vel contemplatur, spiritus est;
dum sentit, sensus est. Nam inde sensus anima dicitur,
pro iis quae sentit: unde et sententia nomen
accepit. Habet etiam corpus quinque sensus, qui ex
eo dicti sunt, quia per eos anima totum corpus subtilissime
agitat vigore sentiendi. Ita autem haec omnia
adjuncta sunt animae, ut una res sit: pro efficientiis
tamen causarum, diversa nomina anima
sortita est. In essentia namque est simplex, in officiis
multiplex. Memoria etiam mens est; unde et immemores
amentes dicimus. Omnium rerum thesaurus
et custos est memoria, nec enarrari potest, tam
grandis est ejus perplexitas; et animus ipsa est.
Nec aliud significo quam animam, cum mentem dico:
sed propter aliud animam, et propter aliud mentem.
Nam totum quod vivit, hominis anima est. Cum
autem anima in se agit se, et ex se et per se, sola
mens dici solet. Sensus vero ad sua ministeria implenda
consuetius anima dicitur. Spiritum idem esse
quod animam, evangelista pronuntiat dicens: Potestatem
habeo ponendi animam meam, et rursum potestatem
habeo sumendi eam [(Joan. X, 18)]
. De hac
quoque ipsa Domini anima passionis tempore, memoratus
evangelista ita protulit dicens: Et inclinato
capite emisit spiritum [(Id. XIX, 30)]
. Quid est enim
emittere spiritum, nisi quod animam ponere? Sed
anima dicta est pro eo quod vivit: spiritus autem vel
pro spirituali natura, vel pro eo quod spirat in corpore.
Item animum idem dicimus esse quod animam:
sed anima vitae est, animus consilii. Unde aiunt philosophi,
et sine animo vitam manere, et sine mente
animam durare, sicut in amentibus. Ad mentem
enim pertinere videtur ut sciat; ad animum, ut
velit. Pueri etiam in genitricis utero sine scientia et
voluntate vivunt. Mens autem vocata est, quod emineat
in anima, vel quod meminerit. Quapropter non
anima, sed quod excellit in anima, mens vocatur,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.