PL 40, col. 804

De spiritu et anima (Auctor incertus), J. P. Migne

tanquam caput vel oculus. Unde et ipse homo secundum
mentem imago Dei dicitur. Mens namque ex eo
dicta est, quod emineat in anima, praestantior siquidem
vis animae est, a qua procedit intelligentia.
Ratio siquidem est animi motus, visum mentis
acuens, veraque a falsis distinguens.
Redeat ergo ad se mens rationalis, et colligat se in
se: ut sine imaginibus corporeis se ipsam, et omnipotentis
Dei invisibilem naturam considerare valeat,
terrenarum phantasmata imaginum, et quidquid terrenum
cogitationi ejus occurrerit, respuat: et talem se
intus quaerat et videat, qualis est sine istis; consideret
se talem, qualis sub Deo supra corpus creata est.
Deinde supra semetipsam surgat et se ipsam deserat,
atque quodam modo in oblivionem sui veniat, et se
contemplationi sui Creatoris humiliter et devote subjiciat.
Cum enim coeperit mens per puram intelligentiam
semetipsam excedere, et illam incorporeae lucis
claritatem tota intrare, et ex iis quae intrinsecus
videt quemdam intimae suavitatis saporem trahere, et
ex eo intelligentiam suam condire, et in sapientiam
vertere; in tanto hoc mentis excessu, pax illa quae
exsuperat omnem sensum, invenitur atque obtinetur,
ut fiat silentium in coelo quasi hora dimidia; ita ut
contemplantis animus nulla altercantium cogitationum
tumultuatione turbetur, nihil omnino inveniens
quod vel per desiderium petat, vel per fastidium arguat,
vel per odium accuset: sed intra contemplationis
tranquillitatem totus colligitur, et intromittitur
in quemdam affectum multum inusitatum introrsus ac
nescio quam dulcedinem, quae si semper sic sentiretur,
profecto magna felicitas esset. Nihil sensualitas,
nihil agit imaginatio; sed omnis inferior vis animae
proprio interim viduatur officio. Purior autem animae
pars in illud intimae quietis secretum, et summae tranquillitatis
arcanum felici jucunditate introducitur. Vivus quidem est sermo Dei et efficax, et penetrabilior
omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem
animae et spiritus
[(Hebr. IV, 12)]
. Et ideo nihil in creaturis
hac divisione mirabilius cernitur, ubi id quod
essentialiter unum est atque individuum, in se ipsum
scinditur; et quod simplex in se et sine partibus constat,
quasi quadam partitione dividitur. Neque enim
in homine uno alia essentia est ejus spiritus, atque
alia est ejus anima: sed prorsus una eademque naturae
simplicis substantia. Non enim in hoc gemino
vocabulo gemina substantia intelligitur: sed cum ad
distinctionem ponitur gemina vis ejusdem essentiae,
una superior per spiritum, alia inferior per animam
designatur. In hac utique divisione anima et quod
animale est, in imo remanet; spiritus autem et quod
spirituale est, ad summa evolat. Ab infimis dividitur,
ut ad summa sublimetur; ab anima scinditur, ut Domino
uniatur: Quoniam qui adhaeret Deo, unus spiritus
est [(I Cor. VI, 17)]
. Felix divisio et
mirabilis separatio,
ubi quod corpulentum et faeculentum est,
deorsum remanet; quod spirituale et subtile est,
usque ad speculationem divinae gloriae sublimatur, et
in eamdem imaginem transformatur. Pars inferior
componitur ad summam pacem et tranquillitatem:
pars autem superior sublimatur ad gloriam et jucunditatem.
Licet enim mens humana non sit ejus naturae,
cujus est Deus; imago tamen illius naturae,
qua natura nulla melior est, ibi quaerenda et invenienda
est in nobis, quo etiam natura nostra nihil
habet melius. Sed prius mens ipsa in se ipsa consideranda
est, et in ea reperienda est imago Dei. Mens
igitur quando cogitatione se respicit, intelligit se et
cognoscit; quando contemplatione ad Deum ascendit
ut eum intelligat et diligat, imago Dei dicenda est:
cogitando aeterna, vir est; sicut dicit Apostolus, Vir
non debet velare caput suum, cum sit imago Dei et gloria [(Id. XI, 7)]
,
id est quanto magis se extendit in id

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.