PL 40, col. 847

De substantia dilectionis (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor ince

sed miseriam non excludit. Feliciter ergo non diligit,
donec ad verum et summum bonum per amoris desiderium
se convertit. Quia vero summum et verum
bonum Deus est solus, ille feliciter amat, qui Deum
amat, et tanto felicius quanto amplius. Haec igitur est
vera cordis nostri requies, cum in amore Dei per desiderium
figitur, nec ultra quidquam appetit, sed in
eo quod tenet, quadam felici securitate delectatur.
Quia enim illud nec appetitus ultra protrahit, nec timor
repellit, quodam modo in idipsum jucunditatis
sine vexatione requiescit. Sed quia humanae mentis
infirmitas, ut non dicam semper, sed vix aliquando in
illam divinae contemplationis dulcedinem figi potest,
quodam interim studio ad illam, ad quam necdum
pertingere sufficit, stabilitatem assuefacienda est: id
est, si Deum semper cogitare non possumus, saltem
cor nostrum ab illicitis et vanis cogitationibus restringendo,
in consideratione operum Dei et mirabilium
ejus illud teneamus; ut dum semper minus instabiles
esse satagimus, tandem aliquando donante Deo vere
stabiles fieri valeamus.
CAPUT VII. Quomodo comparanda. Fides navis in hujus mundi fluctibus. Unde aedificanda.
Ut autem
promotionis hujus aliquod tibi exemplum subjiciam,
universus iste mundus quasi quoddam diluvium est,
eo quod omnia quae in hoc mundo sunt, ad similitudinem
aquae incertis eventibus fluctuando decurrant.
Vera autem fides, quae non transitoria, sed aeterna
promittit, quasi a quibusdam fluctibus, sic a mundi
hujus cupiditate in superna animum attollit: et portari
quidem ab aquis potest, sed mergi omnino non
potest; quia ad necessitatem hoc mundo utitur, sed
ejus desideriis per affectum non implicatur. Quisquis
ergo aeterna non credens, sola quae transeunt appetit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.