PL 40, col. 856
De diligendo Deo (Auctor incertus), J. P. Migne
ad videndum, aures ad audiendum, nares ad odorandum,
manus ad contrectandum, palatum ad gustandum,
pedes ad ambulandum, salutemque ipsam
corporis. Magnum fuit et hoc, quod ad eorumdem
sensuum meorum oblectamenta singula sensibus singulis
convenientia creavit Deus, multa pulchre convenientia
et lucentia, canore mulcentia, suave olentia,
dulce sapientia, tactui placentia. Ob hoc enim
providentia Creatoris tam diversas qualitates rebus
indidit, ut omnes sensus hominis sua oblectamenta
inveniant. Aliud enim percipit visus, aliud odoratus,
aliud auditus, aliud olfactus, aliud gustus, aliud
tactus. Visum pascit pulchritudo colorum, suavitas
cantilenae demulcet auditum, fragrantia odoris olfactum,
dulcedo saporis gustum. Et quis omnes delicias
sensuum enumerare queat? quae tam multiplices
sunt in singulis, ut si quis quemlibet per se consideret,
quemlibet per se singulariter ditatum putet.
Quot oblectamenta oculorum in diversitate colorum
monstramus, tot oblectamenta aurium in diversitate
sonorum audimus; inter quae prima sunt dulcia sermonum
commercia, quibus homines ad invicem suas
voluntates communicant, preterita narrant, praesentia
indicant, futura nuntiant, occulta revelant; adeo
ut si careat his vita humana, bestiis comparabilis videatur.
Quid autem concentus avium, quid humanae
vocis melos jucundum, quid dulces modos sonorum
omnium commemorem? quia tam multa sunt harmoniae
genera, ut ea nec cogitatus percurrere, nec
sermo facile explicare possit: quae tamen cuncta
auditui serviunt, et in ejus delicias creata sunt. Sic
est de olfactu: habent thymiamata odorem suum,
et cuncta quae suavem praestant odorem, et dulces
spirant odores, olfactui serviunt, et in ejus delicias
creata sunt. Eodem modo gustus et tactus varia habent
oblectamenta, quae ex similitudine priorum satis
perpendi possunt. Magnum est certe et hoc, quod
sana et integra membra creavit mihi Deus; ne essem
meis dolor, opprobrium alienis. Accepi etiam amplius,
mentem scilicet, quae possit intelligere, quae
possit capere veritatem, quae possit justum ab injusto
discernere, quae possit indagare, desiderare Creatorem,
laudare et inhaerere illi. Magnum etiam aestimo
beneficium, quod eo tempore et inter tales me nasci
voluit Deus, per quos ad fidem suam et sacramenta
pervenirem. Video innumerabilibus hominibus hoc
negatum, quod mihi gratulor esse concessum: cum
quibus tamen nobis esset una conditio. Illi derelicti
sunt per justitiam, et ego vocatus sum per gratiam.
Procedam adhuc, etiam intuens munus ejus fuisse
quod educatus fui a parentibus; quod me flamma non
laesit, quod aqua non absorbuit, quod non rexatus a
daemone, quod a bestiis non percussus, quod non
praecipitio necatus, quod usque ad congruam aetatem
in fide ejus et bona voluntate sum nutritus.
CAPUT XII. De longanimitate Dei. Tribus modis a peccando servamur. De Angelo custode. Peccator omnem in se creaturam commovet. Quam liberaliter ignoscat Deus.
Magnam igitur, Domine Deus,
erga me ostendisti pietatem. Cum autem in cunctis
operibus tuis sis mirabilis, mirabilior tamen crederis
esse in visceribus pietatis: nullum enim spernis,
nullum abjicis, neminem perhorrescis, nisi qui forte
te amens exhorruerit. Dona igitur tua sunt haec, Domine,
mihi a te misericorditer indulta, quod me in
periculis saepe constitutum clementer eripuisti, nec
unquam pro peccatis meis quominus miserereris,
vinci potuisti; oblitum tui de te admonuisti, aversum
a te revocasti, venientem ad te benigne suscepisti,
poenitenti indulsisti non solum ea quae commisi peccata,
sed etiam quae te protegente non commisi.
Quodcumque enim mali protegente te non commisi,
totum a te dimissum deputandum est. Nam sicut in