PL 40, col. 857

De diligendo Deo (Auctor incertus), J. P. Migne

multa peccata cecidi; sic et in multo plura, nisi me
servasses, cecidissem. Tribus autem modis memini
me a peccatis conservatum, scilicet occasionis subtractione,
resistendi data virtute, affectionis sanitate.
Multa enim in peccata cecidissem, si data esset occasio:
sed Dei miseratione non me talis opportunitas
apprehendit. In multa quoque paulo minus cecidissem
graviter impulsus violentia tentationis: sed virtutem
dedisti mihi, Domine, ut sub me esset appetitus meus,
et ei quam sentiebam concupiscentiae minime consentirem.
Sed a quibusdam peccatis tam longe me fecit
tua miseratio, Domine, ut penitus abominarer ea, et
ne ulla me quidem eorum tentatio molestaret. Magnae
quidem bonitatis est indicium. Domine Deus, et hoc
quod ego infelix te irritavi, ego malum coram te feci,
furorem tuum provocavi, iram promerui; peccavi, et
passus es; deliqui, et adhuc sustines. Si poeniteo,
parcis; si revertor, me suscipis; insuper dum differo,
praestolaris. Revocas errantem, invitas repugnantem,
exspectas torpentem, amplecteris redeuntem, doces
ignorantem, mulces moerentem; a ruina suscitas,
post lapsum reparas, petenti largiris, quaerenti inveniris,
pulsanti aperis; ostendis mihi bene vivendi
viam, das gradiendi scientiam. Magnum est etiam et
hoc, Domine, quod multa mihi antequam petere possem,
vellem aut nossem, bona contulisti. Non solum
autem, Domine, sed et postquam scivi et potui te petere,
te quaerere, te desiderare, tibi inhaerere, gratuita
bonitate tua non petenti, non quaerenti, non desideranti,
imo etiam parvipendenti vel etiam contemnenti
tua mihi bona largitus es. Maximum aestimo et
illud fuisse beneficium, quod Angelum pacis ab ortu
nativitatis meae ad me custodiendum, usque ad finem
meum mihi dedisti: unde quidam sanctus ait, Magna
est dignitas animarum, ut una quaeque habeat ab ortu
nativitatis ad custodiam sui Angelum delegatum [(Hieron.
in Matth. XVIII)]
.
Magnae pietatis fuit et hoc, Domine, quod mira patientia
tua meas sustinuit iniquitates. Cui gratias referre
debeo, quod non secundum iniquitates meas
retribuisti mihi, quod me terra non absorbuit, non
me coelum fulminavit, non me fulgur combussit, non
flumina submerserunt, nec alia poena vel morte prout
dignus eram, multasti. Cum enim peccando a te recederem,
non solum iram tuam promerui, sed et
omnem creaturam adversum me excitavi. Nam si
servus cujusquam a domino suo recederet, non solum
dominum ipsum exacerbaret, sed et totam ejus
familiam justissime irritaret. Cum ergo te Deum
omnium creatorem offendi, omnem creaturam, quantum
spectat ad meritum meum, in iram commovi;
ita ut merito pro te pugnaret adversum me totus orbis
terrarum. Posset enim terra dicere mihi: Non
debeo te sustinere, sed potius absorbere; quoniam a
Creatore meo non timuisti peccando recedere, et
inimico, scilicet diabolo, adhaerere. Posset quoque
sol dicere: Non debeo tibi ad salutem lucere; sed
potius ad vindictam Domini mei, qui est lux lucis et
fons luminis, penitus tibi radios meos abscondere.
Sic etiam cuncta quaeque creatura serviret ad ulciscendam
tantam injuriam sui Creatoris, nisi impetum
ejus cohiberet ipse qui eam condidit, qui non
vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat.
Oportet ergo me, Domine, tanto magis sub potenti
manu tua humiliari, tanto magis tibi gratiosum et
devotum et ad serviendum promptiorem existere,
quanto me de tantis beneficiis tuis obligatiorem conspicio
in reddenda ratione: ne diu dilata vindicta
tanto acrius adveniendo mala mea puniat, quanto
diutius toleravit quod puniri poterat.
Tamdiu igitur exspectata cogita, o anima mea, Dei
longanimitatem quam exhibuit, electionem praedestinationis
suae quam impleri voluit, nimiam charitatem
qua nos dilexit. Propter hoc enim exspectans exspectavit
Dominus et intendit mihi: sed avertit oculos

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.