PL 40, col. 859
De diligendo Deo (Auctor incertus), J. P. Migne
et vanitatibus suis, sed etiam ipsum cum tentationibus
suis conterit satanam sub pedibus nostris. Numquid
non merito dixeram, inveniendum in continentia
unde clamarem, Quia fecit mihi magna qui potens
est?
CAPUT XIV. Spes aeternae vitae stat in tribus.
Post haec dedit mihi Dominus Deus gratiam promerendi
bona vitae aeternae, quam gratiam in tribus
maxime stare arbitror: in odio scilicet praeteritorum
malorum, in contemptu bonorum praesentium, in desiderio
futurorum. Deinde dedit mihi spem eadem
obtinendi, quae in tribus consistit; tribus, inquam,
quae sic roborant et confirmant cor meum, ut nulla
me penuria meritorum, nulla consideratio propriae
vilitatis, nulla aestimatio coelestis beatitudinis de celsitudine
spei dejicere possit in ea firmiter radicatum.
Desideras, o anima mea, scire quae sint illa? Tria
considero in quibus spes mea tota consistit; scilicet
charitatem adoptionis, veritatem promissionis, potestatem
redditionis. Murmuret jam quantum voluerit
insipiens cogitatio mea, dicens: Quis enim es tu,
aut quanta est illa gloria, quibusve meritis hanc obtinere
speras? Et ego fiducialiter respondebo, Scio
qui credidi, et certus sum, quia in charitate nimia
adoptavit me Deus, quia verax est in promissione,
quia potens est in exhibitione: licet ei facere quodcumque
voluerit. Pro his ergo Deus meus merito diligendus
est.
CAPUT XV. De beneficiis impertitis. Confitendum Deo et in bonis et in malis.
Magnae autem gratiae fuit,
quod me Deus a se fugientem persecutus est, timenti
blanditus; quod erexit me in spem toties desperatum,
quod suis obruit beneficiis ingratum, quod gustu interioris
dulcedinis immundis assuetum delectationibus
attraxit et illexit, quod indissolubilia malae consuetudinis
vincula dissolvit, et abstractum saeculo
benigne suscepit. Adhuc, anima mea, illa in quibus
tibi sola conscia es, divinae bonitatis inspice munera:
quam jucunda facie abrenuntianti saeculo tibi
Christus occurrit, quibus esurientem deliciis pavit,
quas miserationum suarum divitias ostendit, quos inspiravit
affectus, quo te charitatis poculo inebriavit.
Magnum fuit et hoc, quod me fugientem servum suum
et rebellem, sola sua miseratione vocatum, spiritualium
consolationum non reliquit expertem. Si enim
tentabar, ille me sustentabat; si periclitabar, ille me
erigebat; si contristabar, ille me confortabat; si fluctuabam,
ille solidabat. Quoties prae timore arescebam,
ille pius consolator astabat; quoties aestuabam
prae timore, ille meis se visceribus infundebat. Perpendo
etiam quoties psallentem vel legentem spiritualium
me sensuum lumine illustrabat, quoties orantem
in quoddam ineffabile desiderium sui rapiebat,
quoties mentem meam a terrenis subtractam, ad coelestes
delicias et paradisi amoenitates transportabat.
Taceo multa et magna misericordiae suae circa me
opera; ne aliquid gloriae, quae tota ejus est, ad me
videatur transire. Ita enim secundum hominum aestimationem
sibi cohaerent gratia dantis et felicitas recipientis,
ut non laudetur solum qui solus laudandus
esset, scilicet ille qui dedit, sed etiam ille qui recepit.
Quid enim habet aliquis quod non accepit? aut
qui gratis accepit, quare laudatur quasi promeruerit?
Tibi ergo laus, Deus meus, et gloria mea, tibi gratiarum
actio: mihi autem confusio faciei meae, qui tot
mala feci, et tot bona recepi.
Vide ergo, o anima mea, quia multum commendat
bonitatem Dei, non solum largitas sua, sed et iniquitas
nostra. Si enim magnum est nihil promerentibus
impendere multa, quale quantumve erit retribuere
bona promerentibus mala? O quanta pietas, quam
nulla potest superare impietas! Alia sunt quae misericorditer
Deus ignoscit, alia quae affluenter tribuit.
Ignoscit mala nostra, largitur bona sua: semper praesto