PL 40, col. 860

De diligendo Deo (Auctor incertus), J. P. Migne

ad ignoscendum, paratus semper ad largiendum:
hinc pius, hinc largus; utrobique benignus,
ubique bonus. Confiteamur ergo illi mala nostra,
confiteamur et bona nostra. Confiteamur a nobis
mala nostra esse, ut pie ignoscat: confiteamur ab
ipso bona nostra esse, ut conservet et augeat. Hoc
igitur incessanter agamus, ne ingrati appareamus,
vel de indulta venia, vel de concessa gratia.
Haec, inquam, agat qui se credit vel cupit esse amatorem
Dei. Verus enim amor semper confitetur. Quid
ergo haec omnia faciunt diligenter considerata, nisi
ut considerantis animum ab omni penitus abstractum
amore, ad Deum diligendum qui haec contulit, mirabiliter
rapiant, vehementer afficiant? Si quis autem
non haec omnia bona a Deo sibi videt collata, et ideo
illum parum diligere non veretur; sciat pro certo
quod nemo est qui non facile, si quaerit, inveniat
unde plurimum sit obnoxius Deo, unde totis viribus,
totis cordis medullis diligere, unde etiam et continuas
gratias referre debeat. Ille ergo cui aliqua bona saluti
necessaria desunt, nec si contra Deum murmuret,
nec eum accuset: quia omnia certissima et justissima
ratione facit Deus, qui cui vult miseretur, et
quem vult indurat [(Rom. IX, 18)] , qui et potens est
dona sua cum voluerit conferre, et collata cum voluerit
auferre. Doleat ergo qui haec non habet, et laboret
et oret ut habeat: pro acceptis vero bonis Deo
gratus existat.
CAPUT XVI. De beneficio redemptionis. Bona terrena et coelestia.
Magna igitur et multa, imo certe
innumerabilia sunt, quae mihi, Domine Deus, contulisti
beneficia; pro quibus merito mihi diligendus et
semper es laudandus. Quid enim boni habeo vel habui,
vel habiturus sum, quod a te summo bono non est,
a quo omne quod bonum est, et dicitur, et etiam
procedit? Unum autem est quod me plus his omnibus
accendit, urget, movet, et promovet ad te diligendum:
super omnia, inquam, amabilem te mihi reddit,
o bone Jesu, ignominiosissima et amara mors
quam sustinuisti, opus nostrae redemptionis. Hoc
solum omnino totam vitam nostram, totum laborem
nostrum, totum obsequium nostrum, amorem denique
nostrum facile sibi vindicat totum: hoc, inquam,
est quod devotionem nostram et excitat melius, et
nutrit suavius, et auget amplius. Multum quippe in
hoc opere laboravit auctor mundi, nec in omni fabrica
mundi tantam fatigationem sustinuit. De mundo
enim et de his quae in mundo sunt, dixit, et facta
sunt; mandavit, et creata sunt [(Psal. XXXII, 9)]
: at
vero pro redemptione generis humani magnos et
multos et diuturnos labores sustinuit, et dolores.
Ecce quomodo nos dilexit, qui nulla sui necessitate,
sed sola nostra charitate tam dura et indigna sustinuit.
Merito ergo dixerim hoc unum omnibus aliis
praestare beneficiis. Quippe cum magnum sit aliquem
sua gratis alicui conferre, multo majus certe est
semetipsum impendere. Et cum magnae charitatis sit
animam pro amicis dare, multo majoris charitatis
indicium est animam pro inimicis ponere, quod Filius
Dei pro nobis fecit. Nam cum inimici essemus Deo,
reconciliati sumus per mortem Filii ejus. Vix autem
pro justo quis moritur, ipse autem pro impiis est
mortuus, justus pro injustis, ut nos offerret Deo:
exsul a coelis factus, ut nos reportaret ad coelos. O
quam ineffabilis pietas, quam ineffabilis dulcedo charitatis,
quam stupenda dignatio charitatis fuit, Deum
pro homine hominem fieri. Deum pro homine carnem
indui, mori, tentatum per omnia pro similitudine
absque peccato! Ecce cum quanto pretio quantove
labore redimebatur homo, qui diabolo jure debebatur:
qui si non redimeretur, sine dubio aeternaliter
cum diabolo damnaretur. Haec ideo dixi, ut intelligat
homo quantum debeat diligere Deum; quantum patienter,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.