PL 40, col. 862

De diligendo Deo (Auctor incertus), J. P. Migne

singulus quisque, hoc est tota Trinitas simul, Pater
et Filius et Spiritus sanctus: quoniam singulus quisque
non est aliud quam summe simplex unitas, et
summe una simplicitas, quae nec multiplicari, nec
aliud et aliud esse potest. Porro unum est necessarium [(Luc. X, 42)] .
Porro hoc est illud unum necessarium,
in quo omne bonum: imo quod est omne, et
unum, et totum, et solum bonum. Si enim singula
bona delectabilia sunt, cogita attente quam delectabile
sit illud bonum, quod continet jucunditatem
omnium bonorum, et non qualem in rebus creatis
sumus experti, sed tanto differentem, quanto differt
Creator a creatura. Si enim est bona vita creata;
quam bona est Vita creatrix? Si jucunda est salus
facta; quam jucunda est Salus quae fecit salutem?
Si amabilis est sapientia cum cognitione rerum conditarum;
quam amabilis est Sapientia quae condidit
omnia ex nihilo? Denique si multae et magnae delectationes
sunt in rebus delectabilibus; qualis et
quanta est delectatio in illo qui fecit omnia delectabilia?
O qui hoc bono fruetur, quid illi erit, et quid
illi non erit? Certe quidquid volet, erit; et quidquid
nolet, non erit. Ibi quippe erunt bona corporis et
animae, qualia nec oculus vidit, nec auris audivit,
nec in cor hominis ascendit [(I Cor. II, 9)] . Cur ergo
per multa vagamur quaerendo bona corporis et animae
nostrae? Amemus unum bonum, in quo sunt omnia
bona; et sufficit. Desideremus simplex bonum, quod
est omne bonum; et satis est. Quid enim amas, o
caro? quid desideras, o anima? Ibi est quidquid
amas, quidquid desideras. Bona ergo regni coelestis
dicere vel cogitare vel intelligere ut sunt, nullus
potest carne vestitus: multo enim majora sunt et
meliora, quam quae cogitamus aut intelligimus. Regnum
namque Dei omni fama majus est, omni laude
melius, omni scientia innumerabilius, omni gloria
quae putatur excellentius. Regnum, inquam, Dei plenum
est lucis ac pacis, charitatis et sapientiae, honestatis
et gloriae, dulcedinis et dilectionis, laetitiae et
beatitudinis perennis, et omnis boni ineffabilis, quod
nec dici nec cogitari potest. Nec ideo tamen debeo
tacere, sed dicere quantum valeo, quia dicere quantum
volo non valeo. Neque enim quia Deum ineffabilem
credimus, fari de illo quod possumus non
debemus. Ita sane et plus credatur de illa vita, quam
scribitur; quia non potest tantum inde proferri sermone,
quantum potest mente complecti; et minus
concipit mentis humanae quantumlibet profunda complexio,
quam se habeat ipsius rei magnitudo. Ergo
futura vita credatur beate sempiterna et sempiterne
beata: ubi est certa securitas, secura tranquillitas,
tranquilla jucunditas, felix aeternitas, aeterna felicitas;
ubi amor est perfectus, timor nullus, dies aeternus,
alacer motus, et unus omnium spiritus, de
contemplatione Dei sui, ac de sua cum illo permansione
securus; ubi ipsa civitas, quae est Angelorum
omnium atque sanctorum congregatione beata, meritis
fulgentibus micat; ubi aeterna salus exuberat,
veritas regnat; ubi nec fallit quisquam, nec fallitur;
unde beatus nullus ejicitur; ubi nullus miser admittitur.
Haec est contemplativa vita beata, ad quam qui
bonorum operum consummatione pervenerint, beatis
similes erunt, et simul cum Deo sine fine regnabunt.
Quod autem hic crediderunt, ibi videbunt: sui Creatoris
substantiam mundissimis cordibus contemplantes,
aeterna exsultatione gaudebunt, divinae charitatis
et mutuae dilectionis possessione Deo suo in aeternum,
et invicem sibi adhaerebunt: receptis cum incorruptione
atque immortalitate corporibus, municipatum
patriae coelestis accipient, atque ejus in aeternum cives
effecti praemia promissa reportabunt. Ibi eis exuberabit
tanta laetitia, tanta coelestium gratia gaudiorum,
ut et remuneratori suo pro tantis muneribus gratias
agant, et nullum fastidium ex ipsa affluenti gratiarum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.