PL 40, col. 863

De diligendo Deo (Auctor incertus), J. P. Migne · Soliloquia animae ad Deum (Auctor incertus), J. P. Migne

bonorumque perceptione sustineant. Ibi ita patebunt
singulorum singulis mentes, sicut corporalibus oculis
subjacent facies corporales; quia humanorum pectorum
tanta erit ibi et tam perfecta munditia, ut habeant
unde mundatori suo gratias agant, non unde
offensi aliquibus sordibus peccatorum erubescant:
quia ibi nec ulla peccata, nec peccatores erunt; et
ibi qui fuerint, jam peccare non poterunt. Nec latebit
jam perfecte beatos aliquid secretorum, qui, quod
est praestantius longe, ipsum visuri sunt mundis cordibus
Deum: quandoquidem humana creatura ita
perfecta erit, ut in melius aut in deterius ultra mutari
non possit. Cujus humanae substantiae ad Conditoris
sui similitudinem sublimatae, omnia bona quae
naturaliter accepta corruperat peccando, reparabuntur
in melius, id est, intellectus sine errore, memoria
sine oblivione, cogitatio sine pervagatione, charitas
sine simulatione, sensus sine offensione, incolumitas
sine debilitate, salus sine dolore, vita sine morte,
facilitas sine impedimento, saturitas sine fastidio, et
tota sanitas sine morbo. Quoniam quidquid hic humanis
corporibus vitiatis aut ferarum morsus, aut
improvisi casus abstulerint, aut malarum valetudinum

Agnoscam
te, Domine cognitor meus; cognoscam te, virtus
animae meae. Ostende te mihi, consolator meus;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.