PL 40, col. 864

De diligendo Deo (Auctor incertus), J. P. Migne · Soliloquia animae ad Deum (Auctor incertus), J. P. Migne

genera diversa decerpserint, aut humana crudelitas
amputaverit, aut ignis, aut quaelibet alia res aliquid
debilitatis intulerit, aut ipsa senectus etiam sanis
onerosa negaverit; haec atque his similia corporum
damna una ibi resurrectio reparabit, atque ea corpora
membris omnibus instaurata, incorruptibilis
sanitas obtinebit. Propterea quicumque erunt ibi,
etsi differentibus meritis ab invicem distabunt,
omnes tamen una perfectione beati erunt; quia singulis
praemia sua sufficientia erunt. Sicut enim corporalis
satietas omnes saturatos aequaliter habet,
quamvis singuli cibum non aequaliter, sed pro possibilitate
coeperint: ita omnes sancti, etsi fuerint
aliqua graduum suorum diversitate distincti, una
beatitudine perfecti erunt; quia et una perfectione
beati futuri sunt. Caeterum in illa tantae beatitudinis
regione nec majoris meriti sibi aliquid arrogabunt,
quia arrogantia ibi nulla erit; nec superioribus inferiores
invidebunt, quia ibi invidus esse non poterit:
et ideo etsi erit ibi distantia mansionum, summa in
illis erit unius perfectionis aequalitas, quibus erit
regni coelestis una felicitas.

videam te, lumen oculorum meorum. Veni, gaudium
spiritus mei; videam te, laetitia cordis mei; diligam
te, vita animae meae. Appare mihi; delectatio mea
magna, solatium meum dulce, Domine Deus meus,
vita et gloria tota animae meae. Inveniam te, desiderium

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.