PL 40, col. 865

Soliloquia animae ad Deum (Auctor incertus), J. P. Migne

cordis mei; teneam te, amor animae meae.
Amplectar te, sponse coelestis, exsultatio mea
summa intus et extra. Possideam te, beatitudo sempiterna;
possideam te in medio cordis mei, vita
beata, dulcedo summa animae meae. Diligam te, Domine
fortitudo mea; Dominus firmamentum meum et
refugium meum, et liberator meus [(Psal. XVII, 2,
3)] . Amem te, Deus meus, adjutor meus, turris
fortitudinis mihi, et spes mea dulcis in omni tribulatione
mea. Amplectar te, bonum, sine quo nihil
bonum: fruar te, optime, sine quo nihil optimum.
Aperi penetralia aurium mearum, Verbum penetrabilius
omni gladio ancipiti [(Hebr. IV, 12)] , ut audiam
vocem tuam. Intona, Domine, desuper voce grandi
et forti. Tonet mare et plenitudo ejus, commoveatur
terra et omnia quae in eis sunt [(Psal. XCV, 11, 12)] .
Illustra oculos meos, lux incomprehensibilis, fulgura
coruscationem, et dissipa eos [(Psal. CXLIII, 6)] ut
non videant vanitatem. Fulmina multiplica, et conturba
eos, ut appareant fontes aquarum et revelentur
fundamenta orbis terrarum [(Psal. XVII, 16)] . Tribue
visum, lux invisibilis, qui te videat. Crea novum
olfactum, odor vitae, qui post te currat in odorem
unguentorum tuorum [(Cant. I, 3)] . Gustum sana,
qui sapiat, et cognoscat, et discernat quam magna
multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti
his qui pleni sunt charitatis tuae [(Psal. XXX, 20)] . Da
cor quod te cogitet, animum qui te diligat, mentem
quae te recolat, intellectum qui te intelligat, rationem
quae tibi semper, summum dulce, fortiter
adhaereat; te sapienter, amor sapiens, diligat.
O vita, cui omnia vivunt; vita, quae das mihi
vitam; vita, quae es mea vita; vita, per quam vivo,
sine qua morior; vita, per quam resuscitor, sine
qua pereo; vita per quam gaudeo, sine qua tribulor:
vita vitalis, dulcis et amabilis, semperque
memorialis. Ubi, quaeso, es? ubi te inveniam, ut in
me deficiam et in te subsistam? Prope esto mihi in
animo, prope in corde, prope in ore, prope in
auxilio: quia amore langueo, quia sine te morior,
quia te recolens suscitor. Odor tuus me recreat, memoria
tua me sanat: sed satiabor cum apparuerit
gloria tua, vita animae meae. Concupiscit et deficit
anima mea de memoria tua, quando veniam et apparebo
tibi, laetitia mea? Quare faciem tuam avertis,
gaudium per quod gaudeo? Ubi es absconditus, pulcher
quem desidero? Odorem tuum haurio; vivo et
gaudeo: te autem non video. Vocem tuam audio, et
revivisco. Sed cur faciem tuam abscondis? Forte
dicis, Non videbit me homo, et vivet [(Exod. XXXIII,
20)]
. Eia, Domine, moriar ut te videam; videam, ut
hic moriar. Nolo vivere, volo mori; dissolvi cupio,
et esse cum Christo [(Philipp. I, 23)] . Mori desidero,
ut videam Christum; vivere renuo, ut vivam cum
Christo. O Domine Jesu, accipe spiritum meum. Vita
mea, suscipe animam meam. Gaudium meum, attrahe
cor meum; dulcis cibus meus, comedam te. Caput
meum, dirige me: lumen oculorum meorum, illumina
me: melos meum, tempera me: odor meus,
vivifica me: verbum Dei, recrea me. Laus mea,
laetifica animam servi tui. Intra in eam, verum gaudium,
ut in te gaudeat: intra in eam, dulcedo
summa, ut dulcia sapiat: lumen aeternum, illustra
super eam, ut te intelligat, cognoscat et diligat.
Ob hoc enim non te diligit, Domine, si non diligit,
quia non te cognoscit: et ideo non cognoscit, quia
non intelligit: et idcirco non intelligit, quia lumen
tuum non comprehendit: et lux in tenebris lucet, et
tenebrae eam non comprehenderunt [(Joan. I, 5)] . O
lux mentis, o lucens veritas, o vera claritas, quae
illuminas omnem hominem venientem in hunc mundum
(venientem quidem, sed non diligentem; quia
qui diligit mundum, inimicus Dei constituitur

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.