PL 40, col. 866
Soliloquia animae ad Deum (Auctor incertus), J. P. Migne
[Jacobi IV, 4],
expelle tenebras desuper faciem
abyssi mentis meae; ut videat te intelligendo, ut
cognoscat te comprehendendo, ut diligat te cognoscendo.
Quisquis enim cognoscit te, diligit te; obliviscitur
se, amat te plus quam se; relinquit se, et
venit ad te, ut gaudeat de te. Hinc est ergo, Domine,
quod non tantum diligo quantum debeo, quia non
plene cognosco te. Sed quia parum cognosco, parum
diligo; et quia parum diligo, parum in te gaudeo;
sed a te vero gaudio interiori per exteriora recedens,
dum te solo careo, adulterinas amicitias in his exterioribus
quaero. Et sic miser ego cor meum, quod
tibi soli debui toto amore totoque affectu impendere,
vanis dedi; et vanus effectus sum, dum vanitatem
dilexi.
CAPUT II. Dei ad hominem variae habitudines.
Hinc etiam est, Domine, quod in te non gaudeo, et
tibi non adhaereo: quia ego in exterioribus, tu in
interioribus; ego in carnalibus, tu in spiritualibus;
ego in transitoriis animo diffundor, cogitatione versor,
locutione implicor, et tu, Domine, in aeternis
habitas aeternitatem. Tu in coelo, ego in terra; tu
diligis alta, ego infima; tu coelestia, ego terrestria.
Et quando poterunt haec contraria convenire? Miser
ego! quando poterit obliquitas mea tuae rectitudini
adaequari? Tu, Domine, diligis solitudinem, ego
multitudinem; tu silentium, ego clamorem; tu veritatem,
ego vanitatem; tu munditiam, ego immunditiam
sequor. Quid plura, Domine? Tu vere bonus,
ego malus; tu pius, ego impius; tu sanctus, ego
miser; tu justus, ego injustus; tu lux, ego caecus;
tu vita, ego mortuus; tu medicina, ego aeger; tu
gaudium, ego tristitia; tu summa veritas, ego universa
vanitas, ut omnis homo vivens [(Psal. XXXVIII,
6)] .
Heu! Quid igitur, o Creator, dicam? Audi, o
Creator. Creatura tua sum, jam perii; creatura tua
sum, jam morior; factura tua sum, jam ad nihilum
redigor. Plasma tuum sum: manus tuae, Domine,
fecerunt me; et plasmaverunt me [(Psal. CXVIII, 73)] ;
manus, inquam, illae quae clavis affixae sunt pro me;
opus manuum tuarum, Domine, ne despicias; vulnera
manuum tuarum precor ut aspicias. Ecce in
manibus tuis descripsisti me; lege ipsam scripturam,
et salva me. En ad te suspiro creatura tua; Creator
es, recrea me. En ad te clamo factura tua; vita es,
refice me. En ad te respicio tuum plasma; plasmator
es, restaura me. Parce mihi, Domine, nihil enim
sunt dies mei [(Job VII, 16)] . Quid est homo, ut
possit alloqui Deum factorem suum? Parce mihi colloquenti
tibi, ignosce servo qui praesumit loqui Domino.
Legem non habet necessitas. Dolor me compellit
dicere, et calamitas quam patior, cogit me
exclamare. Aegrotus sum, ad medicum clamo; caecus
sum, ad lucem propero; mortuus sum, ad vitam
suspiro. Tu es medicus, tu lux, tu vita. Jesu Nazarene,
miserere mei; fili David, miserere mei [(Matth.
XX, 30)] : fons misericordiae, audi qui ad te clamat
infirmum. Lux quae transis, exspecta caecum:
praebe manum, ut ad te veniat, et in lumine tuo
lumen videat [(Psal. XXXV, 10)] . Vita vivens, revoca
mortuum.
Quid sum ego, qui loquor tecum? Vae mihi, Domine,
parce mihi: ego cadaver putridum, esca vermium,
vas fetidum, cibus ignium. Quid sum ego qui loquor
tecum? Vae mihi, Domine, parce mihi: infelix ego
homo; homo, inquam, natus de muliere, brevi vivens
tempore, repletus multis miseriis [(Job XIV, 1)] ;
homo, inquam, vanitati similis factus [(Psal. CXLIII, 4)] ,
comparatus jumentis insipientibus, et jam similis illis
factus [(Psal XLVIII, 13)] . Quid iterum ego? Abyssus
tenebrosa, terra miseriae, filius irae, vas aptum ad contumeliam,
genitus per immunditiam, vivens in miseria,
moriturus in angustia. Heu miser quid sum? heu
quid futurus sum? Et quid sum? Vas sterquilinii,