PL 40, col. 867
Soliloquia animae ad Deum (Auctor incertus), J. P. Migne
concha putredinis, plenus fetore et horrore: caecus,
pauper, nudus, plurimis necessitatibus subditus, ignorans
introitum et exitum meum. Miser et mortalis,
cujus dies sicut umbra praetereunt, cujus vita sicut
umbra lunaria evanescit; sicut flos in arbore crescit,
et statim marcescit; nunc floret, et statim aret [(Psal.
CI, 12)] . Vita, inquam, mea, vita fragilis, vita caduca,
vita quae quanto magis crescit, tanto magis decrescit;
quanto magis procedit, tanto magis ad mortem accedit:
vita fallax et umbratica, plena laqueis mortis.
Nunc gaudeo, statim contristor; nunc vigeo, jam infirmor;
nunc vivo, statim morior; nunc felix appareo,
et semper miser; nunc rideo, et statim fleo: sicque
omnia mutabilitati subjacent, ut mihi vix una hora in
uno statu permaneat. Hinc timor, hinc tremor, hinc
fames, hinc sitis, hinc calor, hinc frigus, hinc languor,
inde dolor exuberat. Subsequitur his importuna
mors, quae mille modis quotidie miseros homines
rapit. Hunc namque febribus, illum doloribus opprimit;
hunc consumit fames, illum sitis exstinguit: illum
vero suffocat aquis, hunc interimit laqueo, illum
perimit flammis, alium dentibus bestiarum ferocium
vorat, hunc trucidat ferro, illum veneno corrumpit,
alterum tantum repentino terrore miseram vitam finire
compellit. Et nunc super haec omnia magna miseria,
quia cum nihil sit certius morte, ignorat tamen
homo finem suum; et cum stare putat, tollitur et
perit spes ejus. Nescit enim homo quando vel ubi vel
quomodo morietur: et tamen certus est quod eum
mori oportet. Ecce, Domine, quam magna miseria
hominis in qua sum, nec timeo; quam grandis calamitas
quam patior, nec doleo, et ad te non clamo.
Clamabo, Domine, antequam transeam: si forte non
transeam, sed in te maneam. Dicam ergo, dicam miseriam
meam: confitear, nec erubescam ante te, vilitatem
meam. Adjuva me, fortitudo mea per quam
sublevor; succurre, virtus per quam sustentor; veni,
lux per quam video; appare, gloria per quam gaudeo.
Appare, inquam, et vivam.
CAPUT III. Hominis miseriaet fragilitas.
O
lux quam videbat Tobias, quando oculis clausis docebat
filium viam vitae [(Tob. IV, 2-20)] ; lux quam videbat
Isaac interius, quando caligantibus oculis exterius
filio futura narrabat [(Gen. XXVII, 28)] ; lux, inquam,
invisibilis, cui omnis abyssus humani cordis est visibilis;
lux quam Jacob videbat, quando, sicut tu intus
docebas, filiis exterius ventura praedicebat [(Id. XLIX,
1-28)] ; ecce tenebrae sunt super faciem abyssi mentis
meae, tu es lumen: ecce caligo tenebrosa super aquas
cordis mei, tu es veritas. O Verbum per quod facta
sunt omnia, sine quo factum est nihil; Verbum quod
es ante omnia, ante quod nihil; Verbum creans omnia,
sine quo nihil omnia [(Joan. I, 3)] ; Verbum regens
omnia, sine quo non sunt omnia; Verbum quod dixisti
in principio, Fiat lux, et facta est lux [(Gen. I, 3)]
,
dic etiam nunc, Fiat lux, et facta sit lux: et videam
lumen, et cognoscam quidquid non est lumen; quia
sine te mihi tenebrae lumen, et lumen tenebrae ponuntur.
Et sic sine tua luce non est veritas, adest error;
adest vanitas, non est veritas; non est discretio,
adest confusio; adest ignorantia, non est scientia;
adest caecitas, non est visio; adest invium, non est
via; adest mors, non est vita.
CAPUT IV. Luminis Dei necessitas et imploratio.
Ecce, Domine, quia non est lux, est mors: imo non
est mors, quia nihil est mors; nam per ipsam ad nihilum
tendimus, dum nos nihil facere per peccatum
non formidamus. Et juste quidem hoc, Domine; nam
digna factis recipimus, dum ad nihilum devenimus
sicut aqua decurrens: quia sine te factum est nihil,
et nos faciendo nihil, facti sumus nihil: quia sine te
sumus, per quem facta sunt omnia et sine quo factum
est nihil. O Domine Verbum, o Deus Verbum,
per quod facta sunt omnia, sine quo factum est nihil