PL 40, col. 868
Soliloquia animae ad Deum (Auctor incertus), J. P. Migne
[(Joan. I, 3)] ;
vae mihi misero toties obcaecato, quia tu
lux, et ego sine te; toties vulnerato, quia tu salus, et
ego sine te; toties infatuato, quia tu es veritas, et ego
sine te; toties oberrato, quia tu via, et ego sine te;
toties mortuo, quia tu vita, et ego sine te; toties annihilato,
quia tu Verbum per quod facta sunt omnia,
et ego sine te, sine quo factum est nihil. O Domine
Verbum, o Deus Verbum, qui es lux per quam facta
est lux; qui es via, veritas et vita [(Id. XIV, 6)] ; in
quo non sunt tenebrae, error, vanitas, neque mors;
lux sine qua tenebrae, via sine qua error, veritas sine
qua vanitas, vita sine qua mors; dic verbum, dic,
Domine, Fiat lux, ut videam lucem, et vitem tenebras;
videam viam, et vitem invium; videam veritatem,
et vitem vanitatem; videam vitam, et vitem
mortem. Illuminare, Domine lux mea, illuminatio
mea, et salus mea, quem timebo, Dominus meus quem
laudabo, Deus meus quem honorificabo, pater meus
quem amabo, sponsus meus cui me servabo. Illuminare,
inquam, illuminare, lux, huic caeco tuo qui in
tenebris et in umbra mortis sedet, et dirige pedes
ejus in viam pacis, per quam ingrediar in locum tabernaculi
admirabilis usque ad domum Dei in voce
exsultationis et confessionis. Vere confessio est via
per quam ingrediar ad te, via per quam egrediar ab
invio, et redeam ad te viam, quia tu es vera via
vitae.
CAPUT V. Miseria nostra a peccato. Quod peccatum nihil sit. Quod peccans nihil fiat.
Confitear ergo,
confitear tibi, Domine Pater, rex coeli et terrae, miseriam
meam, ut me venire liceat ad misericordiam
tuam. Miser quippe factus sum, et ad nihilum redactus
sum, et nescivi; quia tu es veritas, et ego non
eram tecum. Vulneraverunt me iniquitates meae, et
non dolui; quia tu es vita, et ego non eram tecum.
Ad nihilum deduxerunt me; quia tu es Verbum, et
ego non eram tecum, per quem facta sunt omnia, sine
quo factum est nihil: et ideo sine te factus sum nihil,
quia est nihil quod ad nihilum ducit. Omnia per Verbum
facta sunt, quaecumque facta sunt. Et qualia
facta sunt? Vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde
bona [(Gen. I, 31)]
. Omnia quaecumque sunt, per
Verbum facta sunt: et quaecumque per Verbum facta
sunt, valde bona sunt. Quare bona sunt? Quia per
Verbum facta sunt. Et sine ipso factum est nihil [(Joan.
I, 3)]
; quia nihil bonum sine summo bono, sed malum
est ubi non est bonum, quod utique nihil est; quia
nihil aliud est malum, quam privatio boni; sicut nihil
aliud est caecitas, quam privatio luminis. Malum igitur
nihil est; quia utique sine Verbo factum est, sine
quo factum est nihil. Illud autem malum est, quod
privat illo bono per quod facta sunt omnia bona,
scilicet Verbo per quod facta sunt omnia quaecumque
sunt. At quae non sunt, per ipsum facta non sunt, et
ideo nihil sunt. Et ideo mala sunt, quae facta non sunt;
quia omnia quaecumque sunt, per Verbum facta sunt,
et omnia per Verbum bona facta sunt. Cum igitur
omnia per Verbum facta sunt, mala per ipsum non
sunt: restat igitur, quod omnia quaecumque facta non
sunt, bona non sunt; quia omnia quae facta sunt, bona
sunt. Et ideo mala non sunt, quia facta non sunt,
et ideo nihil sunt, quia sine Verbo factum est nihil
Malum igitur nihil est; quia factum non est. Sed qualiter
malum est, si factum non est? Quia malum privatio
Verbi est, per quod bonum factum est. Esse ergo
sine Verbo malum est; quod esse non est, quia sine
ipso nihil est. Sed quid est separari a Verbo? Si hoc
velis scire, audi quid sit Verbum. Verbum Dei dicit, Ego sum via, veritas et vita
[(Id. XIV, 6)]
. Separari ergo
a Verbo, est esse sine via, sine veritate, sine vita; et
ideo sine ipso nihil, et ideo malum; quia separari a