PL 40, col. 876

Soliloquia animae ad Deum (Auctor incertus), J. P. Migne

signas attente, notas et scribis in libro tuo,
sive bonum fuerit sive malum: ut reddas postea pro
bono praemia, et pro malo supplicia, quando aperientur
libri, et judicabimur secundum haec quae fuerunt
scripta in libris tuis [(Apoc. XX, 12)] . Hoc est forte quod
jam dixisti nobis, Considerabo novissima eorum [(Deut.
XXXII, 20)]
; et quod de te, Domine, dicitur, Universorum
finem ipse considerat [(Job. XXVIII, 3)]
: quoniam tu
quidem in omnibus quae agimus, finem intentionis,
magis quam actum operationis attendis. Cumque haec
diligenter considero, Domine Deus meus, terribilis et
fortis, timore pariter et ingenti rubore confundor:
quoniam magna nobis est indita necessitas juste recteque
vivendi, cui cuncta facimus ante oculos judicis
cuncta cernentis.
CAPUT XV. Quod homo per se nihil possit. Quod non habeat unde glorietur. Qui gratiae divitias promereatur. Quid homo per se. Gratiae est quod in peccata non labamur.
Fortissime, magnipotens, Deus
spirituum universae carnis, cujus oculi super omnes
vias filiorum Adam, a die nativitatis eorum usque ad
diem exitus eorum, ut reddas unicuique secundum
opera sua bona vel mala; ostende mihi, ut confitear
tibi, paupertatem meam: quoniam dixi quod dives
essem, et nullius egerem; et nesciebam quia pauper
eram, caecus, nudus, miser et miserabilis [(Apoc. III,
17)] . Credebam me fore aliquid, cum nihil essem.
Dixi, Sapiens efficiar; et stultus factus sum. Cogitabam
esse continens; sed deceptus sum. Et video nunc
quia donum tuum est, sine quo nihil possumus facere;
quia nisi tu, Domine, custodieris civitatem,
frustra vigilat qui custodit eam [(Psal. CXXVI, 1)] . Sic
docuisti me, ut cognoscerem me: quia dereliquisti
me, et probasti me; non propter te ut cognosceres
me, sed propter me ut cognoscerem me. Nam, ut
dixi, Domine, credebam me aliquid fore ex me,
existimabam me sufficere per me, nec percipiebam
quoniam tu regebas me, donec aliquantulum te elongasti
a me, et cecidi statim in me: et vidi et cognovi
quoniam tu regebas me; et quod cecidi, fuit ex me,
et quod surrexi, fuit ex te. Aperuisti mihi oculos,
lux, et excitasti et illuminasti me: et vidi quoniam
tentatio est hominis vita super terram, et quod gloriari
non valeat ante te omnis caro, nec justificetur
omnis vivens: quoniam si quid boni est parvum vel
magnum, donum tuum est, et nostrum non est nisi
malum. Unde igitur gloriabitur omnis caro? Numquid
de malo? Haec non est gloria, sed miseria. Sed numquid
gloriabitur de bono? numquid de alieno? Tuum,
Domine, est bonum, tua est gloria. Qui enim de
bono tuo gloriam sibi quaerit, et non tibi quaerit; hic
fur est et latro, et similis est diabolo, qui voluit furari
gloriam tuam. Qui laudari vult de tuo dono, et
non quaerit in illo gloriam tuam, sed suam: hic licet
propter tuum donum laudetur ab hominibus, a te tamen
vituperatur; quia de dono tuo non tuam, sed
suam gloriam quaesivit. Qui autem ab hominibus
laudatur vituperante te, non defendetur ab hominibus
judicante te, nec liberabitur condemnante te. At
tu, Domine formator meus ex utero matris meae,
non me sinas cadere in illam exprobrationem, ut exprobretur
mihi furari voluisse gloriam tuam. Tibi sit
gloria, cujus est omne bonum; nobis autem confusio
faciei et miseria, quorum est omne malum, nisi tu
volueris misereri. Misereris quippe, Domine, misereris
omnium quae fecisti, et nihil odisti eorum quae
fecisti, et das nobis de bonis tuis, et ditas nos inopes
de optimis donis tuis: quoniam diligis pauperes, et
divites facis eos divitiis tuis. Ecce nunc, Domine,
pauperes nos filii tui sumus, et pusillus grex tuus:
aperi nobis januas tuas, et edent pauperes, et satiabuntur,
et laudabunt te qui requirunt te. Scio etiam,
Domine, et confiteor docente te, quoniam soli illi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.