PL 40, col. 877

Soliloquia animae ad Deum (Auctor incertus), J. P. Migne

qui cognoscunt se pauperes, et confitentur tibi paupertatem
suam, ditabuntur a te: quoniam qui se divites
existimant cum sint pauperes, a tuis divitiis invenientur
exclusi. Et ego igitur confiteor tibi, Domine
Deus meus, paupertatem meam: et sit tibi tua
gloria tota, quoniam tuum est omne bonum. Per me
enim, Domine, fateor, ut docuisti me, nihil aliud
sum quam universa vanitas et umbra mortis, et abyssus
quaedam tenebrosa, et terra inanis et vacua, quae
sine tua benedictione nihil germinat, fructum quoque
non facit, nisi confusionem, peccatum et mortem. Si
quid boni unquam habui, a te recepi, quidquid boni
habeo, tuum habeo. Si quando steti, per te steti,
sed quando cecidi, per me cecidi. Semper in luto jacuissem,
nisi tu me erexisses: semper caecus fuissem,
nisi tu me illuminasses. Quando cecidi, nunquam
surrexissem, nisi tu mihi manum porrexisses.
Postquam me erexisti, semper cecidissem, nisi tu
me sustinuisses; saepius perissem, nisi me gubernasses.
Sic semper, Domine, sic semper gratia et misericordia
tua praevenit me, liberans me ab omnibus malis,
salvans a praeteritis, suscitans a praesentibus, et
muniens a futuris, praecidens etiam ante me laqueos
peccatorum, tollens occasiones et causas; quia nisi
tu hoc mihi fecisses, ego omnia peccata mundi fecissem:
quoniam scio Domine, quod nullum peccatum
est quod unquam fecit homo, quod non possit facere
alter homo, si desit Creator a quo factus est homo.
Sed quod non facerem, tu fecisti; quod abstinerem,
tu jussisti; et quod tibi crederem, tu gratiam infudisti.
Tu namque, Domine, regebas me tibi, servabas
me tibi et mihi, ut adulterium et omne aliud peccatum
non committerem.
CAPUT XVI. De diabolo et tentationibus ejus. Diaboli ubique laquei.
Tentator defuit; et ut deesset, tu fecisti.
Locus et tempus defuit; et ut haec deessent, tu fecisti.
Adfuit tentator, non defuit locus, non defuit tempus;
sed ut non consentirem, tu me tenuisti. Venit tentator
tenebrosus, ut est; et ut eum despicerem, tu me confortasti.
Venit tentator fortis armatus; et ut me non vinceret,
eum refrenasti, et me roborasti. Venit tentator
transfiguratus in angelum lucis; et ut me non deciperet,
tu eum increpasti, et ut eum cognoscerem, tu
me illuminasti. Ipse enim est, Domine, draco ille
magnus, rufus, serpens antiquus, vocatus diabolus
et satanas, habens capita septem et cornua decem [(Apoc. XII, 3)] ,
quem creasti ad illudendum huic mari
magno et spatioso manibus, in quo sunt reptilia quorum
non est numerus, et animalia pusilla et magna [(Psal. CIII, 25, 26)] ;
id est, diversa daemoniorum
genera, quae nihil aliud die noctuque operantur, nisi
quod circumeunt quaerentes quem devorent, nisi tu
eripias. Ipse enim est draco antiquus ille, qui ortus
est in paradiso voluptatis, qui cauda sua trahit tertiam
partem stellarum coeli, et eas mittit in terram [(Apoc. XII, 4)] ,
qui veneno suo corrumpit aquas terrae,
ut bibentes homines moriantur, qui sternit sibi aurum
quasi lutum [(Job XLI, 21)] , et habet fiduciam
quod influat Jordanis in os ejus [(Id. XL, 18)] , qui factus
est ut nullum timeat. Et quis defendet a morsibus
ejus, quis eruet ab ore ejus, nisi tu, Domine,
qui confregisti capita draconis magni? Praetende,
Domine, super nos alas tuas, ut fugiamus sub eis a
facie draconis hujus, qui nos persequitur, et scuto
tuo libera nos a cornibus ejus. Hoc enim est continuum
studium suum, hoc unicum desiderium suum,
ut animas devoret quas creasti. Et ideo ad te clamamus;
libera nos ab adversario nostro quotidiano,
qui, sive dormiamus, sive vigilemus, sive comedamus,
sive bibamus, sive quodcumque opus operemur,
omnibus modis instat die ac nocte, fraudibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.