PL 40, col. 879

Soliloquia animae ad Deum (Auctor incertus), J. P. Migne

nec facile deprehendi possunt circuitus viae
ejus, nec cognosci species vultus ejus, nisi tu illumines.
Nam nunc hic, nunc illic; nunc agnum, nunc
lupum; nunc tenebras, nunc lucem se ostendit; sed
singulis quibuslibet qualitatibus, locis et temporibus,
secundum varias rerum mutationes, varias exhibet
tentationes. Nam ut tristes decipiat, tristatur et ipse;
ut gaudentes illudat, fingit se et ipse gaudere; ut
spirituales defraudet, in angelum lucis se transfigurat;
ut fortes comprimat, apparet ut agnus; ut mites
devoret, apparet ut lupus. Haec quidem omnia secundum
similitudinem variarum tentationum effici
habent, sicut alios a timore nocturno, alios a sagitta
volante in die, alios a negotio perambulante in tenebris,
alios ab incursu, alios a daemonio meridiano [(Psal. XC, 5 et 6)] .
Et ad haec quis idoneus ut cognoscat?
Quis revelabit speciem indumenti ejus, et gyrum
dentium ejus quis agnovit? En abscondit sagittas suas
in pharetra, et laqueos etiam abscondit sub specie
lucis, et hoc difficilius perpenditur, nisi a te, Domine
spes nostra, lumen assumamus, ut videamus.
Nam non solum in carnis operibus quae de facili agnoscuntur,
non tantum in ipsis vitiis, sed in ipsis
quoque spiritualibus exercitiis laqueos abscondit subtiles;
et sub virtutum colore ipsa vitia induit, et
transmutat se in angelum lucis. Haec et multa alia
nititur contra nos filius Belial, iste Satan, Domine
Deus noster. Et nunc ut leo, nunc ut draco, manifeste
et occulte, intus et extra, die ac nocte insidiatur,
ut rapiat animas nostras. Et tu eripe nos, Domine,
qui salvas sperantes in te: ut ipse de nobis
doleat, et tu lauderis in nobis, Domine Deus noster.
CAPUT XVIII. Ingratitudinis mala. Beneficiorum Dei descriptio. De iisdem gratiarum actio. Deum semper diligere tenemur, nec valemus nisi dederit.
Ego autem
filius ancillae tuae, quae me commendavit manui
tuae, jam his pauperculis confessionibus meis confitear
tibi, liberator meus, toto corde meo; et recolam
ad mentem meam bona quae fecisti mihi a juventute
mea, in omni vita mea. Scio namque quod ingratitudo
tibi displiceat, quae radix est totius mali spiritualis,
et ventus quidam desiccans et urens omne bonum,
obstruens fontem divinae misericordiae super
hominem: qua et mala mortua jam oriuntur, et viva
jam opera moriuntur, et ultra non adipiscuntur. Et
ego, Domine, gratias tibi agam, ne sim ingratus tibi,
liberator meus, quoniam liberasti me. Quoties me jam
absorbuerat ille draco, et tu, Domine, ab ore ejus
extraxisti me? Quando vel quoties peccavi, et ipse
paratus fuit deglutire me; sed tu defendisti me? Cum
contra te inique agebam, cum tua mandata frangebam,
stabat paratus ipse ut me raperet ad infernum;
sed tu prohibebas. Ego te offendebam, et tu me defendebas;
ego te non timebam, et tu me custodiebas.
A te recedebam, et inimico meo me exhibebam; tu
ipsum ne me acciperet, deterrebas. Haec mihi tu,
Deus meus, beneficia conferebas, et ego non cognoscebam.
Sic me multoties a faucibus diaboli liberasti,
de ore leonis eripuisti, et ab inferno licet me
nescientem multis vicibus reduxisti. Descendi enim
usque ad portas inferni, et ne illuc intrarem, tu me
tenuisti; appropinquavi usque ad portas mortis, et
ne me ipsa caperet, tu fecisti. De morte etiam corporis
me saepius eripuisti, salvator meus, cum me
graves morbi tenerent, cum fui in periculis multis,
per mare, per terras; ab igne et gladio, et ab omni
periculo liberans, semper mihi astans, et misericorditer
salvans. Sciebas quidem, Domine, quia si tunc
mors me praeoccupasset, infernus animam meam
suscepisset, et perpetuo damnatus fuissem: sed tua
misericordia et tua gratia praevenerunt me, eripiens
me de morte corporis et de morte animae, Domine
Deus meus. Haec et multa alia mihi tua beneficia

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.