PL 40, col. 880

Soliloquia animae ad Deum (Auctor incertus), J. P. Migne

exhibuisti, et ego eram caecus, et non cognovi, donec
illuminasti me.
Nunc igitur, lux animae meae, Domine Deus meus,
vita mea per quam vivo, lumen oculorum meorum
per quod video, en illuminasti me, et cognosco te,
quia vivo per te, et gratias ago tibi, licet viles et
exiles et impares beneficiis tuis, quales habet mea
fragilitas offero. Quoniam tu es solus Deus meus, creator
meus benignus, qui amas animas, et nihil odisti
eorum quae fecisti [(Sap. XI, 25)] . En ego primus inter
peccatores quos salvasti, ut exemplum aliis tribuam
benignissimae pietatis tuae, confitear beneficia tua magna,
quoniam eripuisti me de inferno semel et secundo
et tertio et centies et millies, et ego semper ad infernum
tendebam, et tu me semper reducebas: et
cum me juste millies damnasses, si voluisses; noluisti,
quia amas animas, et dissimulas peccata mea propter
poenitentiam, Domine Deus meus, quia multae misericordiae
in omnibus viis tuis. Nunc ergo video haec,
Domine Deus meus, et cognosco per lumen tuum, et
deficit anima mea in misericordia tua magna super
me; quoniam eripuisti animam meam ex inferno inferiori,
et me reduxisti ad vitam. Totus eram in morte,
totum me resuscitasti; et tuum igitur sit totum id
quod vivo. Totus totum me tibi offero: totus spiritus,
totum cor, totum corpus, tota vita mea vivat tibi,
vita mea; quoniam totum me liberasti, ut totum me
possideres; totum me refecisti, ut totum me rehaberes.
Diligam te igitur; Domine virtus mea, diligam te,
ineffabilis exsultatio mea, et vivat jam non mihi, sed
tibi tota vita mea, quae perierat in miseria mea, quae
resuscitata est in misericordia tua, qui es Deus misericors
et miserator et multae misericordiae in millia
his qui diligunt nomen tuum. Idcirco, Domine Deus
meus, sanctificator meus, jussisti mihi lege tua, ut
diligam te toto corde meo, tota anima mea, tota
mente mea, tota fortitudine mea [(Deut. VI, 5; Matth.
XXII, 37)] , et ex omnibus viribus meis, et etiam ex
intimis medullis cordis mei, omnibus horis et momentis
quibus fruor bonis misericordiae tuae; quoniam
semper perirem, nisi quia semper me regis; semper
morerer, nisi quia semper me vivificas, et omni momento
me tibi obligas, dum omni momento mihi tua
magna beneficia praestas. Sicut ergo nulla est hora
vel punctum in omni vita mea, quo tuo beneficio non
utar; sic nullum debet esse momentum, quo te non
habeam ante oculos in mea memoria, et te non diligam
ex omni fortitudine mea. Sed nec hoc valeo, nisi
tu dederis mihi, cujus est omne donum bonum, et
omne datum optimum descendens a Patre luminum;
apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis
obumbratio [(Jacobi I, 17)] . Non enim est volentis neque
currentis, sed tui miserentis (Rom, IX, 16), ut
diligamus te. Tuum est, Domine, hoc donum, cujus
est omne bonum. Jubes te diligi, da quod jubes, et
jube quod vis.
CAPUT XIX. Amoris fervens desiderium. Beneficiorum Dei recapitulatio.
Amo te, Deus meus,
magisque semper amare cupio, quia tu es revera
omni melle dulcior, omni lacte nutribilior, et omni
luce clarior. Idcirco super omne aurum et argentum
et lapidem pretiosum es mihi charior. Displicebat
enim mihi quidquid agebam in saeculo prae dulcedine
tua, et decore domus tuae, quam dilexi. O ignis
qui semper ardes et nunquam exstingueris, o amor
qui semper ferves et nunquam tepescis, charitas
Deus meus, accende me. Accende, inquam, totum
me, ut totus diligam solum te. Minus enim te amat,
qui tecum aliquid amat quod non propter te amat.
Diligam te, Domine, quoniam tu prior dilexisti me [(I Joan. IV, 10)] .
Et unde mihi verbum, ut explicem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.