PL 40, col. 884
Soliloquia animae ad Deum (Auctor incertus), J. P. Migne
invenio [(Rom. VII, 18)] . Velle autem quod bonum est
non possum, nisi tu velis; nec quod volo possum,
nisi tua potentia me confortet; et quod possum, aliquando
nolo, nisi tua voluntas fiat sicut in coelo et in
terra; et quod volo et possum, ignoro, nisi tua sapientia
me illustret. Et si sciam, quandoque nolens,
quandoque non valens, imperfecta et vacua transit
sapientia mea, nisi adjuver a vera sapientia tua. In
tua autem voluntate cuncta sunt posita, et non est
qui possit resistere voluntati tuae, Domine universorum,
principatum tenens omnis carnis: et quaecumque
vis, facis in coelo et in terra, in mari et in omnibus
abyssis. In nobis igitur fiat voluntas tua, super
quibus invocatum est nomen tuum; ne pereat hoc
nobile plasma tuum, quod creasti propter honorem
tuum. Et quis est homo natus de muliere, qui vivat
et non videat mortem, et eripiat animam suam de
manu inferi, nisi tu solus eripias, vita vitalis omnis
vitae, per quem omnia vivunt?
CAPUT XXV. Quod voluntas humana sine gratia inefficax sit ad bona opera.
Ut enim jam tibi confessus
sum, laus vitae meae, Deus meus, virtus salutis
meae, sperabam aliquando in virtute mea, quae tamen
non erat virtus. Et cum sic volui currere; ubi magis
stare credebam, ibi magis cecidi; factusque sum magis
retro, et non ante; et quod credebam consequi, longius
elongavit a me. Sic per multa similia vires meas
probans cognosco nunc, quia illuminasti me, quoniam
ubi magis credidi posse per me, minus semper ibi
potui. Dicebam enim, Hoc faciam, illud perficiam;
fiebatque post nec hoc, nec illud. Aderat voluntas?
non erat facultas. Aderat facultas? non aderat voluntas;
quoniam de meis viribus confidebam. Nunc autem
confiteor tibi, Domine Deus, pater coeli et terrae,
quia non in fortitudine sua roborabitur vir [(I Reg. II,
9)] , ut glorietur ante te stulta praesumptio omnis
carnis. Nec est hominis velle quod possit, aut posse
quod velit, vel scire quod velit et possit; sed potius
a te gressus hominis diriguntur, illorum, inquam, qui
non a se, sed a te dirigi se confitentur. Obsecramus
itaque viscera misericordiae tuae, velis, Domine, salvare
quod creasti: quoniam si vis, potes nos salvare;
et in tua voluntate virtus est nostrae salutis.
CAPUT XXVI. Spem sublevant jam praestita Dei beneficia.
Recordare misericordiae tuae antiquae, qua
nos a principio in benedictionibus tuae dulcedinis praevenisti.
Antequam enim nascerer ego filius ancillae
tuae, Domine spes mea ab uberibus matris meae [(Psal. XXI, 10)] ,
tu me praevenisti praeparans mihi semitas,
quibus incederem et venirem ad gloriam domus
tuae. Priusquam me formares in utero, novisti me; et
antequam exirem de vulva, quidquid tibi placuit,
praeordinasti de me. Quae qualia sunt in libro tuo de
me scripta, in secreto consistorii tui, ego quidem
ignoro, unde et valde timeo; tu vero nosti; quoniam
quod ego per successus dierum et temporum hinc ad
mille annos hujus temporalitatis exspecto, in conspectu
aeternitatis tuae jam factum est; et quod futurum
est, jam factum est. Ego autem stans in hac
nocte tenebrosa haec ignorans, timor et tremor venerunt
super me, dum video mihi undique imminere
multa pericula, a multis quoque hostibus venari,
multitudineque innumerarum miseriarum in hac vita
circumdatum. Et nisi in tantis his malis adforet mihi
tuum adminiculum, desperarem. Sed spes mihi
magna subest de te, mitissime princeps Deus meus;
et consideratio multitudinis miserationum tuarum,
quae apud te sunt, sublevat mentem meam; et praecedentia
signa misericordiae tuae, quae antequam nascerer
praevenerunt me, et nunc specialiter in me