PL 40, col. 885

Soliloquia animae ad Deum (Auctor incertus), J. P. Migne

effulserunt, de futuris benignitatis tuae melioribus et
perfectioribus muneribus, quae tuis amicis reservas,
spem meam admonent, ut in te laetetur, Domine Deus
meus, laetitia sancta et viva, quae semper laetificas
juventutem meam. Dilexisti enim me, unice amor
meus, antequam diligerem te, et ad imaginem tuam
creasti me, omnibus creaturis tuis praeposuisti me:
quam dignitatem tunc quidem servo cum noverim te,
propter quod fecisti me.
CAPUT XXVII. Quanta Deus praestet homini per Angelos custodes. Unde Dei cum homine deliciae.
Insuper
facis Angelos tuos spiritus propter me, quibus
mandasti ut custodiant me in omnibus viis meis, ne
forte offendam ad lapidem pedem meum [(Psal. XC,
11, 12)] . Hi sunt custodes super muros tuos novae
Jerusalem [(Isai. LXII, 6)] , et montes in circuitu ejus
vigilantes et custodientes vigilias noctis super gregem
tuum [(Luc. II, 8)] , ne quando rapiat ut leo animas
nostras, dum non est qui redimat, ille antiquus adversarius
noster, qui quasi leo rugiens semper circuit
quaerens quem devoret [(I Petr. V, 8)] . Hi sunt cives
beatae civitatis supernae Jerusalem, quae sursum est
mater nostra [(Galat. IV, 26)] , in ministerium missi
propter eos qui haereditatem capiunt salutis [(Hebr. I,
14)] ; ut eos liberent ab inimicis suis, et custodiant in
omnibus viis suis; confortent quoque et moneant, et
orationes filiorum tuorum offerant in conspectu gloriae
majestatis tuae. Diligunt nempe concives suos, per
quos suae ruinae scissuras instaurari exspectant;
ideoque magna cura et vigilanti studio adsunt nobis
omnibus horis et locis, succurrentes et providentes
necessitatibus nostris, et solliciti discurrentes inter
nos et te, Domine, gemitus nostros atque suspiria
referentes ad te, ut impetrent nobis facilem tuae benignitatis
propitiationem, et referant ad nos desideratam
tuae gratiae benedictionem. Ambulant nobiscum
in omnibus viis nostris, intrant et exeunt nobiscum,
attente considerantes quam pie, quamque honeste in
medio pravae nationis conversemur, quantoque studio
et desiderio quaeramus regnum tuum et justitiam
ejus, quantoque timore et tremore serviamus et exsultemus
tibi, laetitia cordis nostri. Adjuvant laborantes,
protegunt quiescentes, hortantur pugnantes,
coronant vincentes; congaudent gaudentibus, de te,
inquam, gaudentibus; compatiuntur patientibus, pro
te, inquam, patientibus. Grandis est eis cura de nobis,
magnus affectus dilectionis eorum erga nos; et
hoc totum propter honorem tuae inaestimabilis charitatis,
qua dilexisti nos. Diligunt enim quos tu diligis;
custodiunt quos tu custodis; et deserunt quos tu deseris.
Nec diligunt operantes iniquitatem, quoniam et
tu odisti omnes qui operantur iniquitatem, et perdes
omnes qui loquuntur mendacium [(Psal. V, 7)] .
Quoties bene agimus, gaudent Angeli, et tristantur
daemones; quoties vero a bono deviamus, diabolum
laetificamus, et Angelos suo gaudio defraudamus:
gaudium est enim eis super uno peccatore poenitentiam
agente [(Luc. XV, 7)] , sed diabolo super uno justo
poenitentiam deserente. Da igitur, da, pater, eis
semper gaudere de nobis, ut et tu per eos semper
lauderis in nobis, et nos cum eis in unum ovile tuum
adducamur; ut confiteamur simul nomini sancto tuo,
creator hominum et Angelorum. Haec ipse commemorans
coram te, confiteor laudans te, quoniam beneficia
tua magna sunt haec, quibus nos honorificasti,
dans nobis angelos tuos spiritus in ministerium nostrum.
Dederas enim quidquid coeli ambitu continetur;
et quasi parva haec quae sub coelo sunt, nisi
adderes et ea quae sunt super coelos. Laudent te de
hoc omnes Angeli tui, confiteantur tibi de hoc omnia
opera tua, et ipsi sancti tui benedicant tibi. O honorificentia
nostra, quos nimis honorificans et ditans
multis muneribus decorasti! Admirabile est nomen
tuum, Domine, in universa terra [(Psal. VIII, 2)] . Quid
est enim homo, quia magnificas eum, et honorificas

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.