PL 40, col. 886

Soliloquia animae ad Deum (Auctor incertus), J. P. Migne

eum, et apponis erga eum cor tuum [(Job VII, 17)] ?
CAPUT XXVIII. De praedestinationis ac praescientiae Dei mysterio.
Dixisti enim, Veritas antiqua, Deliciae meae, esse cum filiis hominum
[(Prov. VIII, 31)]
.
Nonne homo putredo, et filius hominis vermis (Job
XXV, 6)? Nonne universa vanitas omnis homo vivens [(Psal. XXXVIII, 6)] ?
Et dignum ducis super hujuscemodi
aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in
judicium! Doce me, abyssus profundissima, creatrix
sapientia. Qui librasti in pondere montes, et colles in
statera, et appendisti molem terrae tribus digitis,
suspende molem corporalitatis hujus, quam gero,
tribus invisis digitis tuis ad te, ut videam et cognoscam,
quam admirabilis es in universa terra. Lux
antiquissima, quae lucebas ante omnem lucem in
montibus sanctis aeternitatis antiquae, cui nuda et
aperta erant omnia [(Hebr. IV, 13)] antequam fierent;
lux, quae odio habes omnem maculam, utpote
mundissima et immaculatissima, quae tibi deliciae cum
homine? quae conventio lucis ad tenebras [(II Cor. VI,
14)] ? Ubi sunt in homine deliciae tuae? ubi praeparasti
tibi in me dignum sanctuarium majestatis tuae, in quod
introiens habeas delicias dilectionis tuae? Mundum
enim coenaculum decet te, mundans virtus, quae nonnisi
a mundis cordibus videri potes [(Matth. V, 8)] ,
multo magis nec haberi. In homine autem ubi templum
tam mundum, ut te suscipiat, qui regis mundum?
Quis potest facere mundum de immundo conceptum
semine? nonne tu qui solus es mundus (Job
XIV, 4)? ab immundo enim quis mundabitur [(Eccli.
XXXIV, 4)] ? Nam et secundum legem, quam dedisti
patribus nostris in igne comburente montem, et in
nube tegente aquam tenebrosam, quidquid tetigerit
immundus, immundum erit [(Num. XIX, 22)] . Omnes
autem nos quasi pannus menstruatae [(Isai. LXIV, 6)]
de massa corrupta et immunda venientes, maculam
immunditiae nostrae, quam celare saltem tibi qui omnia
vides, non possumus, in frontibus portamus;
quare mundi esse non possumus, nisi tu mundaveris,
qui solus es mundus. Mundas autem de nobis filiis
hominum eos in quibus tibi complacuit habitare;
quos ab inaccessibilibus profundis secretis judiciorum
incomprehensibilium sapientiae tuae, semper justorum,
licet occultorum, sine eorum meritis praedestinasti
ante mundum, vocasti de mundo, justificasti in mundo,
et magnificas eos post mundum. Non autem omnibus
hoc facis, quod admirantur tabescentes omnes sapientes
terrae. Et ego, Domine, hoc considerans expavesco,
et obstupesco de altitudine divitiarum sapientiae
et scientiae tuae, ad quam ego non pertingo, et incomprehensibilia
judicia justitiae tuae [(Rom. XI, 33)] :
quoniam ex eodem luto alia quidem facis vasa in
honorem, alia in contumeliam sempiternam [(Id. IX,
21)] . Quos igitur tibi elegisti de multis in templum,
ipsos mundas, effundens super eos aquam mundam,
quorum nomina numerumque tu nosti, qui solus numeras
multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina
vocas [(Psal. CXLVI, 4)] ; qui etiam scripti sunt in libro
vitae, qui nequaquam perire possunt, quibus omnia
cooperantur in bonum, etiam ipsa peccata. Cum enim
cadunt, non colliduntur, quia tu supponis manum
tuam [(Psal. XXXVI, 24)] ; custodiens omnia ossa eorum,
ut unum ex eis non conteratur. Attamen mors peccatorum
pessima [(Psal. XXXIII, 22)] ; illorum, inquam,
quos antequam faceres coelum et terram, secundum
abyssum multam judiciorum tuorum occultorum, semper
autem justorum, praescivisti ad mortem aeternam;
quorum dinumeratio nominum et meritorum pravorum
apud te est, qui numerum arenae maris dinumerasti,
et dimensus es profundum abyssi, quos reliquisti in
immunditiis suis, quibus omnia cooperatur in malum,
et ipsa etiam oratio vertitur in peccatum; ut si etiam
usque ad coelos ascenderint, et caput eorum nubes
tetigerit, et inter sidera coeli collocaverint nidum suum,
quasi sterquilinium in fine perdantur [(Abdiae 4)] .
CAPUT XXIX. De altitudine judiciorum Dei.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.